Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5351. 1641 september 7. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Nisi Blavius et errata recudit meo sumptu et indicem aufert ex iis, quae ipsi restant, exemplaribusGa naar voetnoot2 idemque ut faciant monet librarios, ad quos misit, insignem mihi facit iniuriam nec | |
quicquam ei posthac meorum credere potero plane dolum hic subesse iudicans. Nam in indice omissa sunt multa multo magis necessaria, posita ea, quae studio detorta in pravum sensum me inutilem paci reddere poterunt. Nimis multa sunt in indice contra meam mentem posita peccataque alia, quam ut id dissimulare possum. Si quidam emptores indicem habebunt, iustus ille subsequens efficiet, ut notum sit mihi eum displicere. Florum sparsioGa naar voetnoot3 describetur, ubi biblica nostraGa naar voetnoot4 descripta erunt, in quibus iam tres uno tempore laborant, domesticus unus, duo extranei. De cognati Halsii filioGa naar voetnoot5 quod scribis, mihi non displicet. Poteris igitur hoc facere mandato meo. Mallem plus aliquid esset, unde iuvare amicos possemus. Sed quicquid est, perire non debet. Miseram tibi nuper praecepta quaedam a S. Ludovico data filio Philippo ad cavenda bella inter christianos,Ga naar voetnoot6 ut subiungerentur haec libris nostris de Iure belli et pacis.Ga naar voetnoot7 Addo nunc aliam particulam ex historia regis eiusdem de eius labore in componendis vicinorum controversiis. Hanc quoque nostro operi addi cupio, ut sciant qui mea legunt ea dicere, quae optimi reges et laudarunt et fecerunt. AnthologiamGa naar voetnoot8 huc remittendam censeo, quando spes non est, ut a Blavio edatur nisi inquinatissime. PoemataGa naar voetnoot9 et LucanusGa naar voetnoot10 facile aliquem apud vos typographum invenient. Aira brevi esuriet; producunt patientiam equos edendo. Cardinalis Hispanus aegrotat Corteraci. Hispanici exercitus duo sunt his in partibus, alter ad Airam sub Beckio,Ga naar voetnoot11 alter huc illuc discursans et Gallorum conatus observans sub LamboioGa naar voetnoot12 et Guisio, qui exercitus augetur indies ex novo milite et Flandriae Hainaviaeque praesidiis. De Conisio incerti sumus, sed Taragonae plenissime subvenit Hispanus. Classis Gallica loco pulsa Massiliam redit. Iam Barcinonem mari obsident Hispani, item ut creditur et terra facturi. Salutes rogo matrem, uxorem tuam, liberos, amicos. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 7 Septembris 1641. |
|