Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5336. 1641 augustus 26. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Valde me torquent ea, quae de indice ad tua AnnotataGa naar voetnoot2 scribis, neque, quomodo tibi satisfieri possit, video. Scripsi tamen tota de re ad Blavium eique tuam sententiam aperui, a quo et hodie accepi omnes istas chartas, in quibus errata fuere commissa, quas Vulcano devovebimus. Illud me angit, quod quamplurima exemplaria iam huc illuc miserit Blavius eaque, quae amicis dari iussisti, iam compingi fecerit, ita ut iam index ne tolli quidem possit. Spero ventum brevi fore propitium, ut exemplaria tua, quae iam in navi sunt, accipias. Interea nihil hic adhuc prostat. Bulionium bonis conditionibus belli mala redemisseGa naar voetnoot3 volupe nobis est. Sed illud de Aira flagitium est neque aliud, quod quidem ego sciam, exemplum habet. Non puto cardinalem Hispanum pugnae copiam facturum, sed se intra munimenta sua contenturum neque minus interea urbis, quam obsidet, potiturum. Epigramma tuum in Florum sparsionem IustinianaeamGa naar voetnoot4 legi et aliis poematisGa naar voetnoot5 addidi. Ipsum opus videre desidero, ubi certi aliquid de editione constitueris. Nihil iam hic novarum est rerum, quod quidem ego nuntiare possim, quare brevior ero. Illud interea monebo cogitasse me de aliquo, in quem conferri possint isti reditus ad piam causam destinati, de quibus nuper scripsi,Ga naar voetnoot6 neque quenquam iam occurrere praeter cognati Halsii filium,Ga naar voetnoot7 qui studere incipiet. Puto tamen inter remonstrantes posse reperiri aliquos theologiae studiosos, quibus inde libri possint emi, nam ad maiores impensas reditus non sufficiunt. Vale, frater optime, et nos ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXVI Augusti 1641. | |
Has ad viduam LangeracensemGa naar voetnoot8 litteras curari facias rogo. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Sept. En in dorso: 26 Augusti 1641 W. de Groot. |
|