Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5324. 1641 augustus 17. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Miror ita festinare Blavium tam tardum antehac.Ga naar voetnoot2 Priusquam e manu sua emitteret exemplaria, exspectare debuit meam sententiam de indice et erratis. Errata omnino recudi volo. Indicem si nolit recudere, volo ab omnibus exemplaribus auferri: ita multa ibi sunt posita contra sensum meum, dolo an lata culpa non dixerim. Si forte perierit charta, cui inscripseram in indice mutanda, iterum eam mitto. Rogo insuper Blavium, ne ulla poemata mea recudat praeter Sacra,Ga naar voetnoot3 alioqui rem facturus mihi maxime ingratam. Velim ad me mitti exemplaria duo editionis Amstelodamensis de Veritate religionis christianaeGa naar voetnoot4 et unum compactum dari Curcellio.Ga naar voetnoot5 Dux Bulionius bonis conditionibus cum rege decidit.Ga naar voetnoot6 Pecunias habet, per quas se aere liberet alieno. Memoriam comitis Suessionensis et honorem corporis exanimis et omnes sectam eius secutos servavit. Hispani nunc ad Airam obsidendam venere occasione bona usi munimentorum, quae Galli fecerant neque demolita erant, dum abitum celerant metu famis. Reliquere in urbe quatuor millia praesidio, commeatus ad menses tres aut quattuor. Videtur res spectare ad praelium. Habet Hispanus, ex quo dux CarolusGa naar voetnoot7 ei accessit, non minus XXV millia. Rex revocato Granzaeo,Ga naar voetnoot8 qui in Lotharingiam iverat, et accitis ad arma Picardiae vicinorumque locorum militibus brevi habiturus est XXX millia. In Catalaniam missa IV millia augendo terrestri exercitui, naves longae quatuor, aliae sex ad classem firmandam. Florum sparsioni meae ad Ius IustinianeumGa naar voetnoot9 hoc praefixi epigramma: Non ego, sub quorum pendent examine causae,
Non ego pro trepidis ora diserta reis,
Non ego dictantesGa naar voetnoot10 legum praescripta magistros
Quicquam, quod sit opus scire, docere volo.
Hoc faciant adolens Themidis CuiaciusGa naar voetnoot11 aram
Ingentique bono nomina nota Fabri.Ga naar voetnoot12
Sed si quis latebrosa terens aenigmata legum
Pectora de tetrico fessa labore refert,
Hunc ego solabor. Det ditior alter aristas
Pomaque, nos Flores, munera parva, damus.
Saluta, quaeso, matrem, uxorem, liberos, amicos. Tui amantissimus frater
| |
17 Augusti 1641. | |
Misi antehac errata erratorum.Ga naar voetnoot13 Si locus non est omnia, quae addidi, ponendi, poterunt deleri illa, ubi pro αὐτοῦ, αὐτῷ, αὐτόν reponi iubetur αὑτοῦ, αὑτῷ, αὑτόν, quia in LXX interpretibus innumeris locis sunt demonstrativa vice reciprocorum. |
|