Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5307. 1641 augustus 5. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Hodie nihil plane neque ego neque alii e Gallia accepimus neque praeteritis diebus, quamvis spes facta erat fore ut, quanquam solito tardius, tandem tamen perferrentur litterae. Sunt qui putent esse in iis quaedam nova Hispanis partibus minus grata, quae interim premere cupiat cardinalis Austriacus, ut rerum suarum satagat, donec ea proxima septimana latius erumpant. Alii ea de causa retardatas litteras putant, quod Hispanienses post Airae et Geneppae victoriamGa naar voetnoot2 ex Gallicis litteris aliquam de futuro coniecturam facere velint. Quicquid sit, omnino vicem reddendam censeo retentis, ubi ex usu videbitur, litteris, quae ex Hispania per Galliam in Belgium destinantur. Nos nihil hic fere rerum novarum habemus. Tota enim reipublicae nostrae consilia a Gallicis dependent neque facile coniectari potest, quid princepsGa naar voetnoot3 novi occoepturus sit. Illud iuvat, quod tandem a filio minoreGa naar voetnoot4 venerunt litterae, in quibus satis magnas rationes reddit dilatae scriptionis. Sane illi aditus ad honorem magno periculo constitit, quo tamen honorifice defunctus est. Filius Petrus iam egregie iuri patrio invigilat in tuarum Introductionum translatione occupatus.Ga naar voetnoot5 Vexat illum barbaries nominum praecipue et statuta Latinis ignota, quae omnia tamen affectus in virginemGa naar voetnoot6 superat, ut vel hinc magnum esse intelligas. In Anglia misera rerum est facies, regnum ibi sine rege et, ut quod sentio loquar, anarchia mera, quae tandem in populare regimen transibit. Tua AnnotataGa naar voetnoot7 missurum se praecedenti septimana promisit Blavius ad te et in Angliam et Galliam. Quae Dantiscum miserat, iam in mari fluctuant. Interea antequam tua ad te pervenisse aut certe e portu solvisse intelligo, neque amicis dare volo exemplaria neque prostare ea publice patiar, ne tu postremus forte omnium tua accipias. Nunc plura non habeo. Deus Opt. Max. te cum uxore et liberis diu nobis incolumem servet. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Hagae Comitis, V Augusti 1641.
Rogo has ad viduam LangeracensemGa naar voetnoot8 aut ad EuskerckiumGa naar voetnoot9 deferri cures litteras. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Aug. En in dorso: 5 Aug. 1641 W. de Groot. |