Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5200. 1641 mei 27. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Quandoquidem et tu et uxor de rebus PetriGa naar voetnoot2 scribitis, ego, etsi per absentiam senatoris Reigersbergii nesciam, quid uxor ad ipsum hac de re scripserit, quia tamen saepe de tota hac re scribere decrevi, sensa animi mei hac epistola aperiam. Ego semper improbavi et etiamnum improbo, quod eius aetatis iuvenis vobis insciis, nobis dissuadentibus amori operam dederit. Caeterum si de ipso matrimonio sententiam rogarer, ego, quod pace vestra dictum sit, Petri desideriis non valde adversarer. De ipsius conditione nihil iam dicam, de filiaGa naar voetnoot3 ita iudico esse eam lectissimis moribus, bene et honeste educatam, facie venusta et amabili, natam e familia, quae et a paterna et materna stirpe nostrae innectitur. Dotem puto fore viginti millium florenorum. Posset et accedere alia dotis portio syndicatus Delfensis. Neque dubito, quin id ab amicis et nostris et filiae possit procurari. Eo pacto haberet ipse quo familiam suam sustentare inciperet, haberet in quo se exerceret, haberet egregium in republica locum, cuius dignitatis satis avidus esse videtur. Verum est eum forte aliam filiam magis dotatam in matrimonii nassam posse illaqueare, ut BaudiusGa naar voetnoot4 loqui solebat, sed melius natam, melioribus ornatam et corporis et animi dotibus vix reperiret. Vos, quid faciendum sit, cogitate. Nunc sane desidiosus est, amat, nihil fere agit, huc illuc discurrit neque, dum haec res ita pendet, animum ad studia potest applicare. Si quod petit conceditur matrimonium cum ista dignitate, habebit incitatricem ad laborem, tum et ipsa ei dignitas erit tuenda. Sunt in consessu Ordinum quatuor alii syndici aequalis fere cum ipso aetatis, qui iuris scientia ipsi non | |
praestant, ingenio vero et iudicio cedunt. Satis ambitiosus est, ne se ab iis vinci patiatur, quin potius ipsa aemulatio desidem excitabit stimulosque ad gloriam addet, quod iter ad gloriam sibi videbit apertum. De religione quod moves, non est leve. Sed ea res mihi, qui nullum praeter remonstrantium coetum frequentavi unquam, magis obstitit, ipsi qui aliquando Gallicis concionibus interest, non item obstitura est. Neque enim quispiam ab eo stipulabitur, ut plane deserat coetus remonstrantium, quod ego, cum rogarer, facere me nolle respondi.Ga naar voetnoot5 Neque ullus est metus, ut semel in conventum admissus, postea ea de causa, quod remonstrantes quandoque audiat, exturbetur. Unum monebo: si quid hac de re unquam futurum est, id hac tempestate fieri debere, dum et abest aula et Arsenius cum PolyandroGa naar voetnoot6 in Anglia detinentur. Si vos ea lege consensum matrimonio praestare volueritis, ut ipse prius syndicus creetur, puto eum brevi compotem voti fore. Certe ipse eam conditionem non recusabit. Si quid praeterea occurrit, quod ad hanc faciat materiam, non gravabor alias, ut spero, satisfacere. De SpiringioGa naar voetnoot7 hoc habe, GraswinkeliumGa naar voetnoot8 domi meae fuisse, me item domi illius, tandem alterum alteri in via obviam factos, exorsum a querelis Graswinkelium, quod CroesioGa naar voetnoot9 dixeras a Spiringio profectum, quod ipse te congruente titulo non salutasset, ab errore quidem scribae Germani profectum, quod in superscriptione litterarum omissus esset Ex.tiae titulus, qui tamen in litteris extaret, solere ita ad SalviumGa naar voetnoot10 - apud quem scriba iste vixerit - scribi, qui non minoris sit conditionis, et alia id genus. Dixi accepisse me a te litteras, quibus eum errorem imputas scribae, et latiores ab uxore,Ga naar voetnoot11 quae me rogarent, ecquid in titulis Spiringii esset peccatum, id correctum iri et vice versa titulos te tuos desiderare. Adieci et aliquid de senatore Sueco,Ga naar voetnoot12 sed quia neque nomen eius neque speciem facti transmisisti, nihil certi ea de re pronuntiare potui. Respondit Graswinkelius a Spiringio nullos alios desiderari titulos quam quos tuae praeferrent litterae et iam totam rem posse pro infecta haberi, nisi obstarent a Croesio litterae, quarum iam in Suecia facta sit mentio, perperam te apud ipsum Spiringii fecisse mentionem tanquam tuo honori invidentis. Id hac meridie accedit. Post meridiem se mihi affuturum promisit Graswinkelius, sed me per absentiam non convenit. Haec rei nostrae summa. De novis nihil addam, nisi aegrotare adhuc principem, in Anglia celebrata sponsalia inter Arausionensem et regiam filiam,Ga naar voetnoot13 oppidum Sancti Salvatoris iam esse iuris Portugallici capto ab incolis gubernatore.Ga naar voetnoot14 Plura non addo. Deus Opt. Max. tibi, uxori, nobis omnia largiatur salutaria. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXVII Mey 1641. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Iunii. |
|