Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5218. 1641 juni 8. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1De re PetriGa naar voetnoot2 scribet ad te uxor aut ego, ubi a senatore Reigersbergio literas eiusdem argumentiGa naar voetnoot3 acceperimus. Gaudeo, quod GraswinckelioGa naar voetnoot4 locutus es de quibus mandaveram. Scribae SpiringianiGa naar voetnoot5 errorem libenter excuso, modo ne in morem transeat. Sed norit in ipsa ad me epistola nullum fuisse Excellentiae titulum. A subscriptione si in totum abstineatur, non offendar. Solet id fieri inter eos, qui manum cognoscunt et si intercipiantur literae, nolunt sciri a quo veniant. Observanda mihi sunt quae hic valent, ubi titulus Excellentiae legatorum regiorum est proprius. A D. Spiringio esse, quod D. CrusiusGa naar voetnoot6 me non ex more salutaverit, non dixi. Sed videram omnes Suedos mutasse loquendi genus. Ea occasione dixi D. HambraeoGa naar voetnoot7 venisse ad me etiam literas a D. Spiringio paullo aliter quam solebant scriptas; arbitrari me aliquid subesse a Batavis, praesertim cum viderem Batavos nec ad me scribere ut oportet nec me alloqui ut oportet; quos propterea a domo mea excludo, ne regno iniuria fiat. Melius enim, si id ex usu esset Suediae, aufferretur mihi legatio quam in me initium fieret eius dehonorandae cum dedecore regni et futurorum post me legatorum. Nos hic per omnia principum et locum et nomina tenemus. Non debet quod mihi depositi iure creditum est, per me deterius fieri. Hoc rogo, D. Spiringius ut ab homine dignitatis Suediae amantissimo ipsiusque amicitiam plurimi faciente profectum interpretetur. Si norim, quomodo ipse ad se inscribi ac subscribi literas velit, non deflectam a postulatis. Volo enim illi in aequis omnibus me aptare. Rogo vicissim me patiatur ea agere, quae ratio muneris hoc quidem loco exigit. Nam in Germania paullo aliter se rem habere non ignoro, sicut etiam libenter agnosco in D. SalvioGa naar voetnoot8 - seposita legatione quam habemus parem - multa esse quae in me desiderantur. Et tamen ego a regina ad regem sum missus. De superscriptione aut in exteriori aut in interiori epistolae parte nihil queror. D. Crusio nunquam de titulis locutus sum. Sed nihil novi, si mei sermones aliter quam fuere habiti aut ad D. Crusium aut a D. Crusio ad D. Spiringium perlati sunt. Pransus, postquam haec scribere coepi, est apud me D. Crusius. Excusavit ignorantiam moris in Gallia. Viximus inter nos comiter, ut decet. Video autem nullam fuisse in ipso culpam nec in Spiringio, sed in ephoro Crusii,Ga naar voetnoot9 qui ad prandium a me vocatus non venit; quod miror. Sed haec cum cura distribue. Sunt hic cognati magni cancellarii,Ga naar voetnoot10 qui plus honoris D. Crusio quam sibi deferri non ferunt. Scripsit soror quondam nostra BlonckiaGa naar voetnoot11 librum de Viduitate perutilem. Eum edere placet haeredibus. Ego, quo liber prodiret amplior, verti tres Tertulliani tractatus, unum Ambro- | |
sii, duos Chrysostomi, tres Hieronymi eiusdem argumenti in sermonem Belgicum.Ga naar voetnoot12 Ita poterit fieri iustum volumen in quarto. Quod velim edi characteribus quam optimis, quales fuisse memini illos Hagienses, quibus edita olim est oratio a me Amstelodami habita.Ga naar voetnoot13 Si qui nunc eam typographiam possident velint, posset ad eos mitti omnium exemplar. Si quid est, cur isthic id minus fieri possit, videbimus, an in Zelandia hanc rem curare possit rationalis Reigersbergius.Ga naar voetnoot14 Sed ibi typi minus erunt elegantes. Quid Spiringius in Suediam scribi curet non multum ego curo gnarus pleraque eius ibi non intelligi. Qui cum Spiringio agendum habet et cum aliis eius fervoris hominibus, ostendere debet ita se eius amicitiam expetere, ut non nimis sit sollicitus si et carere cogatur, praesertim cum pecunias non det et alia dare non possit. Aira premitur a Gallis. Hispani, quanquam aliquid militis induxere, de liberanda ea desperant. Itaque Vinsium muniunt in proximo, ut pro Aira sit. Nunc MantuanaGa naar voetnoot15 apud Guisium ducem sponsum suum Sedani est. Dux Bulionius in aperto est. Habet sex millia. Galli castella quaedam faciunt ad Sedanensium excursus prohibendos. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 8 Iunii 1641. |
|