Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5263. 1641 juli 6. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, De PetroGa naar voetnoot2 nihil invenio quod dicam praeter quod dixi. Non possum bene ominari ei, qui pridem adversus imperia et desideria parentum occalluit. Neque velim hanc sancire legem inter meos, ut faciant quod ipsis lubet et nobis displicet spretisque mandatis ratihabitionem extorqueant. Ubi Petrus tamdiu nobis obediens fuerit quam fuit inobsequens, tempus erit, ut ego et mater eius cogitemus, quid ipsi expediat. De SpiringioGa naar voetnoot3 gaudeo nihil esse novarum turbarum. Et ipse et Suedi omnes exhibent mihi quae non ego, sed legatio exigit honoris testimonia. Quod ad AppendicemGa naar voetnoot4 attinet, puto me sine studio partium accusasse quae accusanda sunt, defendisse quae defendenda, excusasse quae excusari poterant. Si quis aliter sentit, paratus sum de singulis rationes et audire et reddere. Aperte autem ago, quia ita fieri pacis interesse arbitror. Strideno et CloeckioGa naar voetnoot5 atque viris omnibus, qui moderatius sentiunt, a Summo Senatu honorem eum habitum, ut digni habeantur qui amplissimo isti ordini accedant, gaudeo. EpiscopiGa naar voetnoot6 si a consiliis regis amoveantur, id est a consessibus ordinariis, nihil video mali, dum aliqui sint semper regi ad manum, per quos in iis, quae conscientiam maxime urgent, consulat. Nam ut se rebus seculi abstineant clerici vetustissimus et, ni fallor, optimus est canon. Ex parlamento auferre eos, id sit totam publici regiminis formam convellere. Et in populo Dei Levitica tribus iuxta alias sententiam dixit. De reditibus parum referre arbitror, dum sit unde honeste vivant et quae supersunt ad pios usus, id est in fabricam ecclesiarum, pauperes et captivos. Quod tu et VergoesiusGa naar voetnoot7 tantam curam adhibuistis in huius libri accessionumque eius, quae | |
omnia inter mea maximi facio, editione,Ga naar voetnoot8 gratias ago utrique. Deus, cui servio, reddat vicem. Nunc describo φιλολογικά, quae ad oram corporis Iustinianei annotavi.Ga naar voetnoot9 Etiam adiicienda putes novae alicui editioni Corporis an vero seorsim edenda, consilium tuum, quod semper fidelissimum sensi, exposco. De Airae obsidione quin bene successura sit, non dubito. Sed Sedanum plus quam creditum fuerat regi exhibet negotii. Habent principes secum plus decem millibus et ad latus exercitum validum sub Lamboio, Gillone Hasio et Gonzaga.Ga naar voetnoot10 Dux Lotharingus deposita persona ait se federi cum Gallia factoGa naar voetnoot11 stare non posse. Rex ipse appropinquat iis locis decem millia adiuncturus CastilionaeoGa naar voetnoot12 non satis hactenus habenti virium. Pugnatum tamen saepe. Et Torsiaco depulsus Bulioni miles. Missus cancellarius GalliaeGa naar voetnoot13 in parlamento fuit, ut ex captivis inquiratur de consiliis illorum principum; deinde atrox in eos decretum fiat. Nobilium duorum, qui cum turmis suis ad eos principes transierant, bona confiscata, aedes sunt dirutae. In Catalania periclitantur a vi Hispanorum Galli. Itaque in illorum auxilium properant relicta Elnae obsidione II millia Gallorum, qui in Ruscinonensi erant tractu. Velim officiosissime salutes matrem, uxorem, liberos, amicos. Tibi obligatissimus frater,
| |
6 Iulii 1641.
Poematis meis novis addere poteris, si velis, haec epigrammata. Sub tabula reginae Suedorum.
Regia progenies Gustavis edita magnis
Sceptra fero, duris suspicienda Gothis.
Virgineo pugnata leget qui praelia iussu,
Sanguine me iunctam credit Amazonibus.
Sub tabula Romae incensae a Nerone.
Hostica quod Danaum fecit victoria Troiae,
Ludens ipse sua fecit in urbe Nero.
Epitaphium Susannae Reigersbergiae.Ga naar voetnoot14
Nostrorum meritis patre consule, consulis uxor
Adieci meritum non leve, nupta semel.
Ut nostri memores fuimus sine fine mariti,
Veria tu nostri sis sine fine memor.
|
|