Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5217. 1641 juni 8. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, De BannerioGa naar voetnoot2 video hic esse veneni suspicionem exhausti tempore, quo Scawenburgicus et Hassicus princepsGa naar voetnoot3 mortem biberunt. Si tam diu haesit visceribus lues infesta, difficulter avelli poterit. | |
Multum vereor, ne illa in Suedia cunctatio super federeGa naar voetnoot4 et aliqua imperatoris concessio Lunaeburgicam domum a nobis abstrahat. De BavariGa naar voetnoot5 morbo periculoso rumores hic sunt. Dicitur autem hoc tempore valde concors esse imperatori. Praeter LamboiumGa naar voetnoot6 alias e Germania copias ire in Belgicam rumor hic etiam est. Marescallus CastilionaeusGa naar voetnoot7 sex secum habens millia iverat quidem in loca illa, in quibus se cum duce Lotharingo et HallerioGa naar voetnoot8 coniungeret sperabaturque nova obsidio Theodonisvillae. Sed multum vereor, ne motus Sedanensis eum retrahat magis magisque procedens. Audimus Sedanum vocatos a comite Suessionensi eos, quos pridem rege ita volente a se dimiserat, Ibarram et Varicarvillam.Ga naar voetnoot9 Ducem Bulionium esse Namurci cum titulo marescalli imperii, data ei bona quae Henrici BergensisGa naar voetnoot10 fuerant, data ei septingenta quinquaginta florenorum millia scriptumque a rege Hispaniae ad cardinalem fratrem, ut undecunque corrasa pecunia ipsi sociisque eius traderetur. Itaque dilectus pro iis fiunt in agro Coloniensi. Belgicae autem urbes ad paratum armorum ac commeatuum ipsis patent et Germani quidam ductores deserta regis militia ob mercedes non solutas ad eos conferunt sese, quos inter dicitur esse baro Degenfeldius,Ga naar voetnoot11 quod sane nolim. Ita concitatos apud se motus rex Hispaniae paribus, si potest, per Galliam motibus ulciscetur. Sunt apud Ambianum rex et cardinalis. De obsidione Airae bene speratur, quanquam aliquid militis ab hoste intravit et defenditur oppidum propugnaculis novem, lunatis autem operibus septem. Sed videntur de ea tuenda desperare hostes ideoque Vinsam munire in proximo, quae ipsis in posterum Airae sit loco, viamque Gallis in Belgicam ea ex parte praecludat. De rebus Portugallicis non optime hic iudicatur, quandoquidem quotidie apparet pecuniam ipsis deesse ac proinde et externum militem, in quo solo spes esse potest propter indigenae militis imperitiam imbelliamque.Ga naar voetnoot12 De Catalanicis rebus post captam a Gallis Constantinam nihil audimus. Sed in Ruscinonensem comitatum, ubi esuriri scripseram,Ga naar voetnoot13 invecti sunt commeatus mari; quod quia non prohibuit archiepiscopus Burdegalensis,Ga naar voetnoot14 succensit ei Condaeus princeps. Constantinopoli iam erit, ut puto, Persa legatusGa naar voetnoot15 omnia, quae pacem turbare possent, amputaturus maximisque muneribus aulam sibi devincturus. Contra Asacum mittitur exerci- | |
tus sub Gusteimo,Ga naar voetnoot16 Silestriae praefecto, mittitur et classis. Scripserat Tartarus PrecopensisGa naar voetnoot17 Moscovitam tuendae urbi contraxisse peditum XXV millia. TransilvanusGa naar voetnoot18 autem filio principatus successionem parans nullam spem certam acceperat, sed prout se geret filius, ita gratiam relaturum. Nobilissimo filioGa naar voetnoot19 ill. Dom. vestrae iter in Suediam felix ac bonum in mandatis negotiis successum ex animo precor. Vidi suprema verba comitis Staffordii.Ga naar voetnoot20 Vidi regis pro eius vita submissas admodum preces.Ga naar voetnoot21 Vidi responsum parlamenti satis minax et intelligo etiam hoc regi extortum, ne parlamentum nisi ubi velit discedere iubeatur, quod additum concessui facto antehac, ut ipsis etiam rege non convocante coire liceat, magnos gradus facit ad rempublicam libertati quam regno propiorem. Quam ad rem an semper duratura sit regis patientia, ambigi potest. Et de matrimonio, quamdiu sponsaGa naar voetnoot22 mare non transit, nihil certi quod augurer video. Quam tenuis autem futura sit per Germaniam Britanniae in tribus sui partibus turbatae auctoritas, quae pacatis regnorum rebus non magna ibidem fuit, quis non videat? Itaque electori PalatinoGa naar voetnoot23 domuique eius hoc quidem tempore spem nullam video, praeter istam τῶν ἀπορήτων πόρον εὗρε Θεός.Ga naar voetnoot24 Is tranquillitatem istam, qua nunc fruitur ill. Dom. vestra, diuturnam faxit. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 8 Iunii 1641.
Qui Airam introiere, sunt ferme ducenti; omne praesidium ad mille ducentos. Dux Bulionius in aperto est cum sex millibus. Ei se opponit SurdiacusGa naar voetnoot25 cum parte copiarum Castilionaei et castella quaedam contra Sedanum facit. Castilionaeus autem ipse in finem ivit Lucemburgicum. Lamboius octo millia habet. Sunt cum eo GonzagaGa naar voetnoot26 cum tribus, Gillo HasiusGa naar voetnoot27 cum duobus millibus. Quem mihi commendaverat ill. Dom. vestra iuvenem,Ga naar voetnoot28 bene collocavi idem facturus de aliis, quos ab ea diligi cognovero, ut sane debeo. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Leidae, 5/15 Iunii a.o1641. |
|