Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5205. 1641 juni 1. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Duplex bonum accepit Suedia in valetudine meliore Banerii et in Arnhimii morte.Ga naar voetnoot2 Rebus autem nostris satis bene adhuc euntibus non puto multos fore, qui ab his ad imperatorem transfugiant. Ratisbonae esse intelligimus Enckefortium, HatsfeldiumGa naar voetnoot3, alios; GleniumGa naar voetnoot4 ad Rhenum ire, Gillonem HasiumGa naar voetnoot5 Crucenacum versus. Dux Longavillanus dixit mihi se in Germaniam ire, sed prius ruri percuraturum se valetudinem, id est, ut puto, exspectaturum mandata pro temporum usu. ErlachiusGa naar voetnoot6 videtur moliri aliquid. Exiit enim Brisaco cum copiarum parte. Dux CarolusGa naar voetnoot7 habere creditur ter mille equites, pedites quinquies mille. In eius gratiam restituitur in bona ElboviusGa naar voetnoot8 et in matrimonium cum fratre regio princeps Margarita.Ga naar voetnoot9 Posset autem CastilionaeusGa naar voetnoot10 se iungere cum duce Carolo, nisi maneret a Sedano metus agente Guisio Bruxellis, Namurci, ut hic fama est, Bulionio cum uxore.Ga naar voetnoot11 Videntur bellum civile sperare ex cardinalis odio. Habent tria millia et quingentos equites, pedites totidem. Sed quid haec ad regios exercitus? Sollicitarunt etiam fratrem regium, sed is cuncta sibi comperta regi detexit missique sunt in carcerem qui se ei negotio immiscuerant. | |
Ad Airam bene res procedunt. Muniuntur castra, facilis est annona, incipiunt opera, caesi aut fusi sexcenti hostium, qui in urbem ingredi frustra speraverant. Non videtur Gallos diu tractura ea obsidio, qua peracta interiora Belgicae petituros se dicunt paratos praelio, famem quoque facturos urbibus, modo Batavi paria ex sua parte praestent. In Italia pugnatum est; qua fortuna, nondum scimus, nisi quod dicunt non minus Chivasii obsidium dereliquisse principem Thomam et Hispanos quam Gallos Eporediae.Ga naar voetnoot12 Additur pridem sine stipendiis esse Hispanos, equitatum vero eorum plane exhaustum. In Ruscinonensem comitatum irruet princeps Condaeus. De Catalania vero in Arragoniam deduxisse exercitum dicuntur Hispani relictis praesidiis Taragonae et Constantinae. Missae ad archiepiscopum BurdegalensemGa naar voetnoot13 tres naves longae, ad HarcurtiumGa naar voetnoot14 tria militum millia. Omnia essent in spe optima extra illum, quem dixi, metum a Sedano. Interdictum papae adversus LucensesGa naar voetnoot15 suspensum manet ad tempus aliquod. Nihil ibi poterit papa tuentibus civitatem Hispano et Ethrusco. Rex reginae matriGa naar voetnoot16 offert aut reditum mutata familia aut sedem, ubi minus suspecta vivat. De federe Suedos inter et GallosGa naar voetnoot17 puto et ego confectum negotium, sed famam spargi, quasi ad pacem usque communem id duraturum esset territandis hostibus; caeterum in arcano pepigisse Suedos; si res Germaniae meliorem in statum restituantur, sibi ut pacem facere liceat. Nam Galliam regentium quin intersit bellum manere quam diutissime, dubitari non debet. Forte et rex Angliae nihil peccasset, si pridem bello externo antevertisset domesticos motus. Nunc infesti exercitus, audaces seditiones, tristia supplicia quem exitum sint habitura, perobscurum est. Electori certe PalatinoGa naar voetnoot18 haec omnia incommode eveniunt. Proposita ad pacis colloquia loci mutatioGa naar voetnoot19 mihi non aliud videtur adferre commodum quam quod minus longa erunt intervalla inter Suedorum et Gallorum legatos. De Iohannis WaertiiGa naar voetnoot20 morte nihil hic audimus. Sed cum magno dolore libertatem suam differri queritur Hornius.Ga naar voetnoot21 Transmarinae Portugallorum provinciae videntur adhuc aut Castellanis adhaerere aut dubitare. Ex bonis malisve domi successibus pendebunt et externae res. Putatur hic in Suediam iturus qui nunc in Dania est a Portugallia legatus.Ga naar voetnoot22 Miror autem et episcopum,Ga naar voetnoot23 qui hac transiit, ire Romam cum legati titulo, priusquam constet, an eum ut talem recipere audeat papa. Periculosum autem est pati status controversiam in ea aula, unde omnia ferme Italorum iudicia pendent. Deus et publicis rebus et privatim ill. Dom. vestrae largiatur salutaria. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, Calendis Iuniis MDCXLI. | |
Rumores hic sunt de capta ConstantinaGa naar voetnoot24, de Theodonisvilla obsidenda a duce Lotharingo et Castilionaeo, de fame Hispanorum in Ruscinonensi tractu. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Leidae, 8 Iunii st.n. 1641. |
|