Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5121. 1641 maart 30. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Non parum commota est haec aula intellecto duos viros militares a Germanis principibus in Suediam missos ad proponendas ibi pacis conditiones.Ga naar voetnoot2 Rumor quidem per Belgicam Hispaniensem de induciis, sed is natus ex colloquiis ultro citroque habitis de captivorum permutatione, alitus vero arte regentium Belgas, ut metu imminuto plebs melius in obsequio retineretur.Ga naar voetnoot3 Sed paci et indutiis multum obest animus eorum, qui res Gallicas gubernant, cunctaque ad bellum parantur, quod forte in Theodonisvillam incumbet, forte et in comitatum Burgundicum, frustra ut ea regio bello eximatur orantibus nunc iterum Helvetiis, quos discordiae suae et venales amicitiae pariter Hispanis Gallisque viles faciunt. | |
Ad arma in partes quas dixi vertenda concitor est Gallis dux Lotharingus,Ga naar voetnoot4 qui tractis diu disputationibus tandem cum Gallis transegit his legibus, ut bona sua recipiat Nanciacique possit vivere regis tamen milite ibi validiore, donec manebit bellum. UxoriGa naar voetnoot5 de bonis eius dantur sexaginta millia scutatorum annua. Moyenvicam et Lamottam rex ab ipso emere vult, nisi id confiat, custodiam ad pacem usque retenturus. In Italiam abiit Harcurtius,Ga naar voetnoot6 ubi Montisferratenses ii, qui Gallis amici sunt, arcem Gabianam cepere turpi Hispanorum, qui eam tutabantur, formidine. Princeps Condaeus in Hispaniam nondum abiit. Sed qui interim res ibi gerit, Lamotta Hodincurtius,Ga naar voetnoot7 scripsit in locum Nocerae venire admiralium CastellaeGa naar voetnoot8 cum quater mille peditibus, equitibus mille, triginta machinis caeteroque paratu ad eum modum; summum vero belli in illis locis imperium, quod marchio VelesGa naar voetnoot9 habuit, habiturum nunc, qui in Hispaniam ex Italia advenit, Leganesium.Ga naar voetnoot10 Ossenvillius,Ga naar voetnoot11 qui pro Galliae rege Brisaci est, post Oberkircham cepit et arcem Ortenburgum et oppidum Gengenbachum ac nunc Offenburgo imminet. Catalani vero in valle Arana, quae Hispaniam respicit, castellum cepere, quod Leonis dicitur. Reginae matriGa naar voetnoot12 is qui omnia ei debet, cardinalis, hactenus gratificatus est, ut a rege ei dari fecerit ad solandam, de qua misere querebatur, inopiam centum millia francorum. Elector Palatinus,Ga naar voetnoot13 quanquam in Angliam sinente magis quam id optante rege Angliae venit, cum honore exceptus in aula hospitium habet. Sperare non possum fore, ut iura eius armis propugnentur, tum quia mittit Ratisbonam,Ga naar voetnoot14 ut cum Bavaro agat, id est ut tempus inutiliter terat, tum quia, quod rex hoc tempore facit in parlamenti gratiam, id apparet eum facere non sua sponte, sed temporibus coactum. Triennales illi in posterum conventus ordinum, quos custos sigilli indicere iureiurando adstringitur, si is cesset, octo de proceribus propositi, si et hi cessent, senescalli admoti, fieri non potest, quin regi, cuius auctoritas per id munus inventum, quo stante, infringitur, doleant.Ga naar voetnoot15 Hiberniae qui fuit praefectusGa naar voetnoot16 creditur satis bene se purgaturus. ArchiepiscopoGa naar voetnoot17 maius periculum est, nisi longus carcer - est enim iam in Turrim deductus - iras ei adversantium satiet. Praecipuum eius crimen est, quod ius regis intendere voluerit; additur alterum religionis: illud apud proceres, hoc apud plebem efficacius. | |
Tubadelius et RosaGa naar voetnoot18 in Franconia Hasfurdum cepisse et commeatus ibi uberes reperisse dicuntur. Audimus et cum iis de tributis convenisse Wurtzburgensem episcopum,Ga naar voetnoot19 caesarianos autem et Bavaricos - pars utrorumque maxima adhuc trans Danubium agere dicitur - cum Banerio ad prohibenda incendia et populationes. Piccolominaeus dicitur ab imperatore accepisse comitatum Pinnebergensem,Ga naar voetnoot20 Trevirensis archiepiscopusGa naar voetnoot21 ire Ratisbonam accepta anteactorum venia, eodem ire Hatzfeldius.Ga naar voetnoot22 Aiunt iurisconsulti quasdam esse iuris regulas, quae tot habeant exceptiones, ut facilius regula in contrarium fieri possit. Idem mihi videtur dici posse de oblivione illa, quae Ratisbonae sub incude est.Ga naar voetnoot23 Quae in Hungaria cum Turcis controversa evenerunt, ea ad quietem ventura arbitror. Misit enim ob id imperator Constantinopolim.Ga naar voetnoot24 De Vindocinensi duceGa naar voetnoot25 cognitionem rex dedit marescallis et parlamentariis praesidibus quibusdam. Ab iis decreta in eum prehensio; si prehendi nequeat, citatio terna. Non dubium est, quin bona eius ad filiumGa naar voetnoot26 sint perventura. Deus [etc.]
Lutetiae, XX/XXX Martii MDCXLI.
Intelligimus Ossenvillium desperato conatu contra Offenburgum obsidere Stolhoviam; naves longas XII, decem galeones, flutas octo et duas incendiarias sub archiepiscopo BurdegalensiGa naar voetnoot27 in auxilium Catalanis proficisci, parari et alias. Legati PortugalliciGa naar voetnoot28 ad regem deducti sunt a ChevreusioGa naar voetnoot29 omnesque honores habuere, quos regum legati. Inter conditiones cum Lotharingo pactas est, ut et Marsale diruatur. Reginae matri proponitur, ut huc veniat, sed domesticos omnes accipiat a rege, aut ut eat Avenionem. Proficiscuntur hinc legati Fontamarolius Romam, Fertimbautius in Angliam, Meliandus HamburgumGa naar voetnoot30 deflagrante hic DavausiiGa naar voetnoot31 gratia ob calamitatem fratris. Sunt et rumores incerti, sed qui plebem mulcent: Barium regni Neapolitani partem in motu esse; Cremonenses tributa solita non solvere; Tingim et Septam in Africa defecisse ab Hispanis. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Helvetii neutralitatem comitatui Burgundiae concedi frustra orant; viles habiti, quod ipsi sunt omnibus venales. Conditiones Lotharingo propositae. Status belli in Catalaunia. Pecunia reginae exuli missa. Palatini adventus non adeo gratus Londini. Anglorum consilia ad restringendum regis imperium. Wilhelmi Laud fatum. Vindocinensis persecutio. Varia Germanica. Portugallici legati honores regum legatis debitos obtinuere. |
|