Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5020. 1641 januari 19. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Galli famam accepti mali apud TarragonamGa naar voetnoot2 - ita enim dicitur oppidulum illud, quo Galli confugerant - imminuunt mittuntque novas copias ad sustentandos Catalanorum animos. Literae nuntii pontificii, qui Madritii est,Ga naar voetnoot3 ad eum, qui hic agit,Ga naar voetnoot4 significant motus, qui sunt in Portugallia, in ipsa urbe Ulyssipone erupisse; praefectam regiamGa naar voetnoot5 in monasterium detrusam, praecipuo autem eius ministro ab arcanisGa naar voetnoot6 abscissa brachia et pedes, cadaver proiectum in amnem Tagum; ducem Bragantiae dubitasse nonnihil, an regnum, quod populus ipse ut debitum deferebat, acciperet, tandem cessisse consensui, armatum more maiorum Eborae liberasse captivos et alia fecisse, quae regum sunt, vocarique a suis Iohannem Quartum; de duabus in urbe arcibus alteram captam, alteram ad ostium Tagi restitisse populo non tamen ita validam, ut diu se tueri posset contra tantam multitudinem; civitates quasdam secutas Ulyssiponis exemplum; nonnullas aut ad mare sitas aut munitiores coeteris fidem servare regi Philippo. | |
Dux Bragantiae dives in suis opibus et non spernendam habet pro se iuris speciem, ortus e Catharina Portugallica, Eduardi filia, qui Eduardus frater fuerat Henrici eius, qui post Sebastianum in Africa mortuum regnavit.Ga naar voetnoot7 Huius Catharinae ius ad regnum Portugalliae defendere omnes theologi ac iurisconsulti Conimbricenses, antequam iudicium ea de re constitutum Philippus II armis interrumperet natus ex Isabella, filia Emanuelis, regis Portugalliae, qui pater fuerat eorum, quos iam dixi Henrici et Eduardi. Philippus eo nitebatur, quod mas ipse esset in pari cum Catharina gradu. Catharina quod ex mare esset nata, potius ius suum quam ex femina nati putabat. Illi favebat sexus virilis, huic paterni nominis ac iuris repraesentatio. Dicitur nunc episcopus UlyssiponensisGa naar voetnoot8 Christi crucifixi imaginem manu gestans asseverasse plebi regnum vi a Castellae regibus detentum domui Bragantiae certo iure deberi. Narratur de eodem episcopo aliud quiddam satis festivum, ivisse eum in arcem, cum adhuc ibi esset praefecta archiducissa, dixisse eum tempus esse, ut ex arce decederet, quoniam rex eo venturus esset; illam respondisse nihil se de itinere regis intellexisse, cum recentes admodum haberet a Madritio literas; ibi episcopum dixisse non de Castellae rege se loqui, sed de rege Portugalliae; eum esse Iohannem Quartum. Si res bene successerint, credibile est papam habiturum pro rege Portugalliae eum, cui et populus favet et iuris non spernenda, ut dixi, species. Nam et olim, cum ea controversia disceptaretur, papa, qui tum erat,Ga naar voetnoot9 nihil magis optaverat quam ne Portugallia post se trahens magnum in Africa, India Asiatica et Brasilia dominatum, Castellae accederet. Brevi apparebit, quid de ea re sperandum sit. Iam nunc enim intelligo inter civitates Portugalliae, quae se Ulyssipponi opponunt, esse Setubalem, Cascas, Oportum et Vianum; populos Portugalliae finitimos pro rege Philippo in armis esse prope Badaios; eodem ivisse quatuor millia lecti militis ex Ruscinonensi comitatu et advocari ex Italia Leganesium.Ga naar voetnoot10 Dici vix potest, quantum Gallis spiritus creverint ex his rebus quantoque minus quam antehac necessarios sibi amicos veteres existiment. Nam et in urbe Taurinorum captus est regis iussu comes Philippus,Ga naar voetnoot11 apud viduam Sabaudicam tanta in gratia, ut per Italiam fabulam de se praebuerint, iamque per Galliam ducitur in carcerem Silvae Vicennensis adeo dolente vidua, ut et morbum inde contraxerit. Is comes Philippus arcem Mommelianum tenuit pro vidua neque unquam Gallis eam aut tradere voluit multum tentatus aut etiam suadere, ut traderetur. Iohannes WaertiusGa naar voetnoot12 Nanciacum ductus est, ut cum Hornio permutetur, ubi foedus Galliae cum Suedia renovatum fuerit.Ga naar voetnoot13 In Casale multa necessaria Galli intulere. Princeps Thomas cum sorore suaGa naar voetnoot14 ivit Nicaeam, quam urbem diligenter munit cardinalis Sabaudus. Galli autem S. Damianum et Monteclarum muniunt, loca Astae et Villae Novae infesta. Hispanus de magnis periclitans minora adhuc venatur, nam Cinciam arcem Finali propinquam permutatione cum domino facta sibi vult acquirere adiuvantibus legatis imperatoris, cuius id feudum est.Ga naar voetnoot15 Papa ad Catalanos misit suadens pacem cum rege Hispano. Magnum arcani exemplum narratur in hac Portugallica defectione, cuius consilium inchoatum ante annos duos ad centum et quinquaginta homines serpsit nec per eorum quemquam emanavit, donec tanto, quanto videmus, impetu prorumperet. Tempus hoc magnas mutationes portendit, quarum initia ac progressus observari et ad praesentia consilia usui est et documento in futurum. Deus autem regum regnorumque arbiter | |
haec omnia, excellentiss.e et illustriss.e dom.e, gubernet ad bonum christiani orbis, reginae regnique Suedici et ad gloriam tuae Sublimitatis. Tuae Sublimit.tis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, IX/XIX Ianuarii MDCXLI.
Librum iam nunc accipio ex Provincia Gallica, ubi pluribus testimoniis confirmatur anno MDCXXXIIII die XXIX Decembris tempore, quo in ecclesia legebatur ‘erunt signa in sole et luna ac stellis, et in terris pressura gentium,’Ga naar voetnoot16 in ipso confinio inter Provinciam et Sabaudiam de coelo cecidisse lapidem pendentem libras LIV tanta vi, ut trecentae machinae sonare putarentur; penetrasse humum ingenti facta scrobe, late sparso sulphuris odore, redactis velut in calcem, qui in proximo erant, lapidibus. Figura fuit plane enormis saxi illius imbre terram lapsi. Rogo, nobis physici dicant causas naturales aut si qui supra eos sapiant, quid ista res tam nova et tali loco reperta portendat. Audimus iam Gallos sub pacto dimissos contra fidem datam manere in Catalania, Barcinonem autem obsideri ab Hispanicis duplici exercitu ex latere Valentiae et Arragoniae. Esse qui obsident simul XXII millia. Res in periculo est. Praefecta antehac Portugalliae, de qua dixi, vidua est ducis quondam Mantuani.Ga naar voetnoot17 ErlachiusGa naar voetnoot18 adhuc multas ob causas hic retinetur. Ab Atrebatensi milite quidam hostium caesi sunt inter Duacum et Cameracum. Melianus,Ga naar voetnoot19 qui apud Hollandos [sic] pro rege legatus fuit, dicitur ire Hamburgum, DavausiusGa naar voetnoot20 Coloniam. Iohannes Waertius ante abitum regem vidit. Manet autem in carcere Enckefortius.Ga naar voetnoot21 Putatur etiam fore, ut extra ordinem hinc legatus aliquis mittatur in Angliam.Ga naar voetnoot22 Catalanis legatisGa naar voetnoot23 rex dat diurnos quindecim scutatos, unde vivant. Creditur Danus nihil fortiter acturus in causa Palatini, quod vehementer expetat ab imperatore investituram comitatus Schauwenburgici. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Defectio Lusitanica. Deductio iuris Bragantini. Gallorum inde animi aucti. Comitis Philippi multum gratia in Sabaudia pollentis captivitas. Hispani Cinciam acquirere gestiunt. Prodigium lapidis ingentis imbre terram lapsi. Catalaunica. Stipendia in dies legatis Catalaunicis data a rege. Cur Dani Palatini causam non serio agant. |
|