Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5290. 1641 juli 22. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Amstelodami ut me fuisse scias,Ga naar voetnoot2 accipies hodie per VergoesiumGa naar voetnoot3 ultimos tres terniones elenchum locorum sacrae Scripturae et indicem continentes,Ga naar voetnoot4 ita ut nihil iam restet praeter errata, quae hoc die Amstelodamo se missurum spopondit Blavius. Exemplaria tua iussi ad te Rothomago mitti, quod hac septimana facturum se dixit typographus. Ea ubi missa fuerint, nisi tu intercedis, possent Annotata tua hic venum exponi. Sed hac de re nuper ad te scripsitGa naar voetnoot5 Vergoesius, quare responsum tuum expectabimus. Moram Blaviorum omnino excusare nescio, nisi quod parvis interim operibus excudendisGa naar voetnoot6 tempus et operarum labores impendisse ex parte sciam, ex parte suspicer. Ipsi de operarum ignavia et transfugiis non vana conqueruntur. BicolumniaGa naar voetnoot7 inde provenere, quod quaedam ea forma iam ante impresserant et quod ea maxime facit ad adornandam editionem in octavo iisdem typis, quam et ipsam - de Appendice loquor - absolutam habeo. Cocceii librumGa naar voetnoot8 magna ex parte perlegi. Video eum cum aliis tuis adversariis subinde pugnare et saepiuscule diversum ab iis sentire, quod ipsum ad refutationem sternit gradum. In expositione loci Geneseos, qui Iacobi prophetiam continet,Ga naar voetnoot9 videtur mihi nimium largiri iu- | |
daeis et, ut vere dicam, nugari. Tu siquid illi particulariter vis reponere, posset illud subtexi Appendici in octavo proditurae, etiam editioni in folio iisdem characteribus posset subnecti posteriorem paginam recudendo, quod facile factu dicit Blavius. Editio de Iure belli et pacisGa naar voetnoot10 iam ita urgebitur, ut intra duos tresve menses finem eius promittat Blavius. Ego me illi nihil tuorum concrediturum dixi, antequam et ista editio et Notae in LucanumGa naar voetnoot11 sint absolutae. Epistola ad PhilemonemGa naar voetnoot12 placet UtenbogardoGa naar voetnoot13 eamque aut seorsim excudi aut etiam libris de Iure belli subiungi posse putat. Vidit eam et VossiusGa naar voetnoot14 et probat, sed ille vix putat epistolam istam eius operis partem facere posse. Ego eam describendam ipsi reliqui; neque enim typographi tuo apographo bene possent uti. Ipse Vossius ad te mittet sua de origine Idol[ol]atriaeGa naar voetnoot15 cum eo titulo, qui tibi debetur, de quo eum serio monui, si responsum habere desiderat. De Annotatis ad Vetus TestamentumGa naar voetnoot16 nihil quod dicam habeo, nisi hoc unum, manere hic etiamnum Manassem,Ga naar voetnoot17 qui correctioni Hebraeorum vacare posset. Sed sane liber ille paucos est reperturus emtores, nisi Hebraeorum et Graecorum fiat versio, qu(ae) cui committi possit non video; nam et Manasses, utpote iudaeus, suspectus est et rari hic sunt qui Hebraice, ut decet, calleant. Graecorum quidem versio a BrenioGa naar voetnoot18 fieri posset et ad te corrigenda mitti, sed ea res non parum temporis desiderat et sine tuo apographo expediri nequit. Vellet Blavius et Graeca in Annotatis ad N.T. verti, ut secundam editionem eo pacto reddat commendatiorem, qua de re quid sentias fac sciam. Poemata tua quod attinet, dicit Blavius divendita ea, quae impressit olim Sacra,Ga naar voetnoot19 sibi quam maxime ex usu videri fieri novam editionem omnium poematum tuorum in duodecimo,Ga naar voetnoot20 ut nuper sua edidit Heinsius,Ga naar voetnoot21 quare rogat, indices, quaenam ex veteri editione denuo imprimi et tuis novis adiungi velis. Sin minus id consilium placet, libenter vel sola nova impri- | |
met, caeterum priora vix amplius extare atque ideo recudenda asserit. Est enim nullius momenti et mendis scatet atque ideo legi non meretur Vogeliana editio.Ga naar voetnoot22 Cogita quaeso, an priora poemata relegere et corrigere an aliqua quae minus improbes seligere velis. Alioqui certo scias, ubi nova poemata a Blavio edentur, alium quempiam eadem forma et priora editurum. AnthologiamGa naar voetnoot23 an hic an Parisiis imprimi velis, cogita. Blavius sane operam offert. Sed an satis correcta futura sit editio et iis quos tu requiris characteribus, dubitare me facit hominis ingenium, qui impensarum parcus est suumque potius quaestum quam gloriam auctoris quaerit. De HistoriaGa naar voetnoot24 quid et quando volueris, statues. HoofdiusGa naar voetnoot25 sane sua ab initio motuum ad mortem Wilhelmi principis iam iussit imprimi stilo Belgico valde duro. Inter alia et hoc occurrit: ‘dat vrouwe Maria van Bur(go)ndiën nyet mans genoech en was om de saecken van 't land te redderen.’ Pro litteris VI Iulii ad me datisGa naar voetnoot26 et arresto parlamenti transmisso gratias habeo. De Overbequii negotioGa naar voetnoot27 meminero et, si fieri potest, viam concordiae tentabo. Illud interea pene oblitus eram me valde desiderare ex te intelligere, quales tuae sint in Corpus Iustinianaeum notae philologicae,Ga naar voetnoot28 quarum proxime meministi. Nam iudicare - quando et molem et institutum tuum ignoro - non possum, an eas seorsim edi expediat. Nemo iam in his partibus Corpus edit, sed Blavius non alienus est ab adornanda nova editione in folio cum notis GothofrediGa naar voetnoot29 et tuis aliorumque, si qui quid in ea re praestiterint.Ga naar voetnoot30 Nemo me de editione libri a Blonckia compositiGa naar voetnoot31 compellavit nisi tu per litteras. Ego, qui librum non vidi, de ea re consilium dare non valeo. | |
Filium maioremGa naar voetnoot32 e clade Castelionaea salvum evasisse gaudeo. Impedimentorum iactura etsi damno constat, resarciri tamen potest. De minore,Ga naar voetnoot33 qui et ipse pugnae haud levi interfuit, nihil habemus novi. MediusGa naar voetnoot34 se iam parat ad absolvendas Institutiones tuas iuris Batavici, ut diligentiam tibi suam probet et cupitaGa naar voetnoot35 aliquando potiatur. Pro novis ad me perscriptis gratias habeo. Hic nihil fere habemus, nisi quod ad Geneppam calide pugnatur. Cecidit his diebus tribunus Hugenius.Ga naar voetnoot36 Interea aut hoc vertente mense aut paulo post castellum in potestate principis fore speramus. Illud dolet, quod Amstelodami inter Bickerum et OetgesiumGa naar voetnoot37 dissidia et exinde factiones invalescere intelligo, quod nisi sopiatur magnum reipublicae praeiudicium allaturum est. Iam manum tollam de tabula teque divinae protectioni cum uxore et liberis per preces commendare non desinam. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Hagae, XXII Iulii 1641. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 31 Iulii. En: 30 quaterniones in Flor. sparsione. |
|