Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5278. 1641 juli 14. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Prodiit iterum his diebus novus Antichristo adversarius Cocceus,Ga naar voetnoot2 professor linguae sanctae Franequerae, quem ad te missurum se recepit Vergoesius.Ga naar voetnoot3 Ego occasione nuptiarum, ad quas ab amico evocatus sum, cras cum uxore Amstelodamum cogito, ut illic Blavium urgeam, ne diutius expectationem omnium frustretur. Ad Geneppam bene se res habent, sed melius se obsessi defendunt quam cogitarant multi. Ad Airam non magis festinatur a Gallis et metus est a Lamboio,Ga naar voetnoot4 ne nimirum victoriae Sedanensis gloria inflatus castra ad Airam oppugnare aut obsessores commeatu prohibere tentet. In Anglia omnia non minus quam antehac sunt turbulenta. Indicitur illic tributum satis grave. Exercitus Scotorum nondum dissolvitur. Dimittitur regina mater,Ga naar voetnoot5 quae, ut illic fertur, in Italiam navigat, ut vero hic aliqui verentur, forte Sedanum se conferet non parvum illis partibus adiectura momentum. | |
Tapetia aurata, quae uxor hic fieri curavit, Amstelodamum misi, inde porro ad vos missurus. Rationes tam priorum, quae iam puto acceperis, quam posteriorum his litteris inclusi.Ga naar voetnoot6 Rogo eas uxori tradas; nam nunc quominus ad ipsam scribam, brevitate temporis impedior. Cum Amstelodamo rediero, quod proxima fiet septimana cum bono Deo, latius ad vos scribam; iam festinantem spero excusabis. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, raptim, XIV Iulii 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Iulii. En in dorso: 14 Iulii 1641 W. de Groot. |
|