Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5294. 1641 juli 27. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Eo certe gloriosior est parta ad Wolfenbuttelum victoria,Ga naar voetnoot2 quod ad Suedos totus eius honor redit. Et incipiunt rumores spargi de secutis victoriis aliis, de quibus certiora exspectamus. Et haec et Turcarum ingentes motus deberent imperatorem movere ad aequam pacem. De infelici Castilionaei praelioGa naar voetnoot3 compensato morte comitis Suessionensis iam scripsi. Ex eo principes ElnamGa naar voetnoot4 transgressi quinque vicos exussere; at nunc quiescunt digresso ab illis partibus Lamboio,Ga naar voetnoot5 ut aliquid pro Aira moliatur. Videtur is velle castra Gallica a commeatibus | |
excludere et carros dicitur cepisse sexcentos. Haec res coget Castilionaei exercitum relicta parte ad Campaniae tutelam propius Airam ire, sicut et rex ea de causa venit Abbatisvillam. Coepta autem sunt colloquia quaedam regiorum cum Bulionio duce, quorum perficiendorum causa creditur Mazarinus iturus Sedanum. Si id fit, non multum poterit Guisius nec qui in Flandriam venisse dicuntur Vindocinensis et Valetta.Ga naar voetnoot6 Dux autem Lotharingus neque illis se adiunxit adhuc neque aperit quid velit. Cum exercitu suo ad Mosam accedit, misit scribam suum ad regem, tentat nova pacta eo maxime tendentia, ut in hoc bello liceat sibi esse medio. Rex id nonGa naar voetnoot7 concedit neque fidem ei unquam habebit deceptus ab ipso tanto cum malo. Nam clades illa Castilionaei per ipsius tergiversationes evenit. Regina materGa naar voetnoot8 videtur Coloniam ire alenda ibi a regina Angliae, quae in arcano tantundem recipiat a fratre suo, Galliae rege. Vix erit, ut ungues suos abstinere possit ab isto ulcere Sedanensi, si tamen id manet. Lamboius habere dicitur tria peditum, tria equitum millia. Sed non est dubium, quin aliae ad eum copiae sint accessurae. Brunswicensi et Hasso spero mansuram concordiam, donec res ad bonam pacem perducatur. Audio in parlamento Angliae satis esse propensas omnium pro electore PalatinoGa naar voetnoot9 voluntates, ipso rege Angliae negotium commendante; sed nihil adhuc definiti decretum. Reginam Angliae non mediocriter incendet reatus poenitentiarii ipsiusGa naar voetnoot10 apud parlamentum. In Italia HarcurtiusGa naar voetnoot11 arcem cepit Cuevam nomine, sed Mondevisium, quod Galli obsidebant, auxilia introiere. Ex Massilia quidem perscribitur mari nova quaedam victoria Gallis ad oram Catalanicam obvenisse, sed parum fidei adhuc habetur ei famaeGa naar voetnoot12 contraque non dubitatur, quin in Tarragonam, cuius fames sperabatur, invecti sint commeatus. Pro rebus Portugalliae multa me reddunt sollicitum. Classis Gallica eo itura Rupellae haeret. Aira et Gennepa exiguum quid sunt pro ea spe, quam hic annus nobis ostentabat, sed apponendum est lucro quod haberi potest. Deus ill. Dom. vestram eiusque caros sospitet. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, XXVII Iulii 1641.
Papa controversias graves habet cum Hispanis ob vim utrinque factam ad fines Neapolitanos et cum Genuensi republica ob excommunicationem episcopiGa naar voetnoot13 contra magistratum quendam. Episcopus retentus, legatus GenuensiumGa naar voetnoot14 a Roma revocatus est. Venit Constantinopolim legatus Persa.Ga naar voetnoot15 Abiit inde ad Euxinum mare fine Aprilis classis XLII navium longarum, LXI casicarum. |
|