Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5295. 1641 juli 27. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, CocceiumGa naar voetnoot2 legendi non fuit otium. Peccant hic, illic. Video plerisque eius rationibus responsum in Appendice.Ga naar voetnoot3 Ea, quae sunt ex Daniele, plane esse frivola ostendam in Annotationibus ad Vetus Testamentum.Ga naar voetnoot4 Urbem designatam Apocalypsi XI, 8 esse Hierosolyma ostendit addita nota ex morte Christi. Caetera epitheta desumta sunt ex Ezech. XVI, 46 et XX, 30. Exspectabo abs te ubi Amstelodamo redieris πάντα περὶ πάντων,Ga naar voetnoot5 praesertim an aliqui fuerint, qui Blavium in editioneGa naar voetnoot6 tardaverint, et qui. Cogita de omnibus, quae ante HistoriasGa naar voetnoot7 edenda sunt, in quibus sunt et illa ad Vetus Testamentum et illa ad Ius Iustinianeum.Ga naar voetnoot8 Cogita etiam de ViduitateGa naar voetnoot9 et ad Philemonem.Ga naar voetnoot10 Multum dubito, an, quia Blavius neque meis imperatis neque suis promissis non stat et correctores non habeat idoneos, debeam quae restant mea aliis committere aut hic aut apud vos. Multi concionatores catholici Massiliae, Gratianopoli, Lugduni et alibi severe incusant superstitiones et ea, quae ad idololatriam accedunt. Nec quisquam iis se audet opponere, quod credantur fulciri publica auctoritate. Ministri quidam reformati mutant formulas in ritu eucharistico Deum orantes, ut benedicat ista sua dona superque ea spiritum suum immittens ea faciat nobis corpus et sanguinem Domini. LamboiusGa naar voetnoot11 vult tentare aliquid pro Aira et currus aliquos cum commeatibus cepit. Sed quando Gallorum cuniculi iam aliquot locis vallum subiere, non est quod metuamus, ne diu id oppidum resistat. Rex coepit agere cum duce Bullionio et creditur iturus eo Mazarinus. Id si est, non multum agent principes caeteri. Arcem Cevam in Pedemontano solo cepit Harcurtius.Ga naar voetnoot12 In Mondevisium a Gallis obsessum auxilia intrarunt et in Catalonicam Tarragonam commeatus. Vale cum optima uxore, liberis, amicis, matre imprimis. Deus vobis det omnia salutaria. Tuus toto animo frater
| |
Lutetiae, 27 Iulii 1641. |
|