Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5303. 1641 augustus 3. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Gaudeo te Amstelodami fuisse, bene rediisse, nostrarum rerum habuisse quam soles curam. In indiceGa naar voetnoot2 multa sunt errata etiam contra sensum meum. Ut opus quamprimum fiat publici iuris, velim. Nam CocceioGa naar voetnoot3 respondere non possum, nisi prius nostra ediderim in Danielem, quod fieri debet simul cum iis, quae ad omne sunt Vetus Testamentum.Ga naar voetnoot4 In editis facile mihi erit et quae Cocceius scripsit et quae alii forte interea scripturi sunt discutere. Vides autem, quam iustas habeam causas optandi, ut et AnthologiaGa naar voetnoot5 et illa, quae sunt ad Vetus Testamentum, correctiora his, quae nunc sunt in manibus, exeant. Si quis de D. VossiiGa naar voetnoot6 familia velit | |
vertere nostra primum ad Novum, deinde et ad Vetus Testamentum versionemque in margine ponere, ita ut constet amici esse, non meam, id ego non improbem. Nam mihi certe otium non est. Bene autem facis, quod et de LucanoGa naar voetnoot7 et poematisGa naar voetnoot8 urges. Florum sparsio - ita appellare hanc adiectiunculam ad ea, quae dedere alii quaeque collegit GodofredusGa naar voetnoot9 visum est - ad Ius IustinianeumGa naar voetnoot10 absoluta est et habet quaterniones in octavo meae, id est minutae, literae XXIX. Nostra ad PhilemonemGa naar voetnoot11 gaudeo placere viris magnis, quibus ea ostendisti. Ego non video, cur non possit attexi libris de Iure belli ac pacis cum hac typographi praefatiuncula: ‘Cum circa hoc tempus in manus nostras venisset scriptoris huius Commentatio in Epistolam Pauli ad Philemonem, visum est eam hic ponere, tum ut cum maiori opere servetur, tum quia quaedam continet non aliena ab his, quae in hoc opere libro I, capite II et libro III, capite VII et capite XIV tractantur.’ Vossiana de IdololatriaGa naar voetnoot12 avide exspecto. De ManasseGa naar voetnoot13 tecum sentio non libenter eum operam commodaturum scriptis, in quibus multa sunt christianismo contra iudaeos inservitura, etsi alia multo plura, in quibus a me non dissidebit. Poemata vetera mea abs te olim editaGa naar voetnoot14 recudat qui volet. Nam nec ego nec tu id faciamus aut putemus. Multa sunt ibi, quae supprimenda potius quam iterum vulganda sunt maioribus de causis quam ob quas Retractationum libros edidit Augustinus.Ga naar voetnoot15 Alia autem ab aliis decernere forte odiosum. Sufficiat ergo ea edere, quae senem et bellis non amicum decent, qualia sunt sacra antehac editaGa naar voetnoot16 et haec nova accessio.Ga naar voetnoot17 De Anthologia velim exacte scire, quid ibi sperandum sit. Nam hic sunt qui id non sunt detrectaturi. Ne patiamur aut tempus perire inutile aut inquinatas prodire editiones. D. Vossius ea in re consilio nos iuvare posset. De Hoofdii HistoriaGa naar voetnoot18 credo sermonis duritiem non omnibus placituram. Habet tamen auctores, quibus se tueatur, Thucydidem, Sallustium, Tacitum. Nos de nostraGa naar voetnoot19 videbimus, ubi caetera erunt absoluta. Tu interim quae putas offensui esse posse aequis et a factione remotis lectoribus annota et mitte. | |
De Overbekii negotio,Ga naar voetnoot20 quando ego multum illi domui debeo - nullum enim in me, Hamburgi cum essem, officii genus intermisere -, tu autem SchonckioGa naar voetnoot21 consilia das, rogo, ut ad eam, quae tam propinquos decet, viam rem perducas. Id mihi futurum est gratissimum. Liber BlonckiaeGa naar voetnoot22 sane bene est scriptus pro muliebri ingenio et potest viduis esse utilis accedente ipsius exemplo, tum vero quae ex Latinis Graecisque versaGa naar voetnoot23 digna sunt quae a mulieribus et viris legantur. Filia nostraGa naar voetnoot24 non ex voto nostro valet. Et maximo filioGa naar voetnoot25 malum in brachio obductum recruduit. Deus eorum nostrique omnium curam paternam gerat. Velim Vlamingius, HasselariusGa naar voetnoot26 aliique viri boni in tempore remedia adhibeant igni isti periculoso. Valde enim opto civitatis illius salutem. Bremius,Ga naar voetnoot27 quantum ego videre possum, Graeca non intelligit. Itaque de ipsius opera correctoria aut etiam Curcellii nihil boni sperare possum. Rogo, editiones meas cures, non mei tantum, sed et publici causa. Nihil enim mihi propositum aliud quam servire publico, id est generi christiano. Id mihi et in vita hac erit solatium et ad vitam alteram viaticum. Aira recepta est, Doncheriacum receptum, Lotharingus adhuc fluctuat. Rex Mazeriae est et sperat Sedani famem. In Italia Alexandriam tentarunt Galli frustra. Saluta, quaeso, matrem, uxorem liberosque tuos. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 3 Augusti 1641.
Si Francisco IunioGa naar voetnoot28 vacaret vertere nostra Hebraea et Graeca ad N.T., is id praestare posset. Qui D. Vossio restant liberiGa naar voetnoot29 quales sint, non sat scio. Valde cupio scire, quis fecerit indicem;Ga naar voetnoot30 mea enim refert. |
|