Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5302. 1641 augustus 3. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine,Ga naar voetnoot2 Cessit Gallis Aira 27 Iulii. Egressi sunt milites mille et quingenti. Castilionaeus et BressaeusGa naar voetnoot3 in Doncheriaco, quod principes ceperant, recuperando occupantur. Rex ipse et cardinalis apud Mazeriam sunt dantque operam, ut prohibeant illos principes ne Mosam transeant, id si obtineant, sperantes Sedanum inopia commerciorum et fame ad pacta venturum. Poterit id succedere, nisi se dux Lotharingus illis principibus adiungat. Is quid facturus sit, latet etiamnum. Aliis nutat, aliis nictat,Ga naar voetnoot4 tributa interim sumit magna ex agris omnium. Nunc parlamentum ex iussu regis lege agere incipit contra memoriam comitis Suessionensis. Gallis conatus in Alexandriam in Italia non successit. Dicuntur etiam Sontiae et Vercellis struxisse insidias, quae eventu caruere. Agunt nunc in Montisferratensi agro locisque vicinis dicunturque Nicaeam illam, quae Paleae dicitur,Ga naar voetnoot5 obsidere equitum duobus, septem peditum millibus, quibus se opponere vult princeps Thomas. Naves ab America in Hispaniam venere.Ga naar voetnoot6 In Tarragonam commeatus quidam invecti sunt, dum nuper mari pugnatur, quo tempore XII naves longas Hispanorum periisse constans hic fama est.Ga naar voetnoot7 Res agrestium ad Bernam ita composita est, ut poena omnibus sit condonata culpam solenniter deprecantibus et balivis, quorum rapacitas causam motui dederat, praescripta arctiora mandata. Agrestes LemburgiciGa naar voetnoot8 sine vi tantundem obtinuere. Helvetii pontificii multum laborant, ut Burgundiae comitatus extra bellum sit vellentque regem Galliae eo cogi revocando alioqui Helvetio milite. Non placent haec protestantibus neque ii multum curant res Comitatus, unde auxilia pontificiis contra se promissa fuisse meminere. In Valle Telina protestantium multi sacra mutant, alii contra edicta magno cum periculo in patria manere malunt quam incerta exsilia experiri. Legatus GalliaeGa naar voetnoot9 a GulleroGa naar voetnoot10 pecunias repetit ei datas ad scribendum militem, quem exire Rhaeti non sinunt. VIII Directurae in Rhaetis libellis editisGa naar voetnoot11 libertatem suam contra domum Austriacam tutantur fatentes interim mulctas quasdam et ius praefectos quosdam constituendi ei domui deberi. Taurisium, Persidos urbem, ferme totam eversam terra movente audimus; a sultanoGa naar voetnoot12 spem adhuc nullam esse sobolis; et in navali quod est Galatae arsisse naves aliquot; paratus belli crescere sive in Moscovitas solos sive et in Hungariam. Regina Angliae multum expetit ire ad aquas Spadanas. Sed impedit id quantum potest Galliae legatusGa naar voetnoot13 metuens, ne principum Sedanensium factionem alere quaerat vel matris | |
suaeGa naar voetnoot14 vel pacis promovendae causa. Iam intelligimus Doncherium captum, LamboiumGa naar voetnoot15 ad Namurco vicina se recepisse commeatuum causa, cardinalis Hispani exercitum esse ad Sancti Venantii, Lotharingi ducis apud Lonwiacum. Cum SimmerensiGa naar voetnoot16 acta qualia sint, aveo doceri. Si Angli Societatem Americanam apud se faciant, vereor, ne brevi lites eorum videamus cum Gallis et cum Batavis. Puto coiisse fedus inter Suedos Gallosque.Ga naar voetnoot17 Sed electorisGa naar voetnoot18 spes non inde, sed ab Anglia pendent. Decretis fortibus et bene definitis opus est. Ea, quae Brandenburgicus molitur,Ga naar voetnoot19 utinam ad bonam pacem nos ducant. Videntur Batavi in spem adducti transigendi cum Dano. Deum oro, ut ill. D. vestrae omnia faustissima largiatur. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 3 Augusti 1641.
ConisiiGa naar voetnoot20 obsidio soluta est introducto illuc per Hispanum milite. Dux Guisius a Bruxellis adducere dicitur quatuor hominum millia. Multi, qui comiti Suessionensi se addixerant, regis venia utuntur. Sunt qui putant Rinfeldio imminere Gillonem Hasium.Ga naar voetnoot21 Hispani commeatus quosdam, qui a Dorlano ad urbem Atrebatum ibant, intercepere cum aliquo Gallorum damno. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 2/12 Aug. 1641. |
|