Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5310. 1641 augustus 9. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine,Ga naar voetnoot2 Res ad Wolfenbuttelium novum praelium parturire videntur. Pro DorstenaGa naar voetnoot3 autem servanda spero Batavos facturos quicquid illaesa cum Germania pace fieri potest. Est vero illud iam receptum, ut auxilia mittantur amicis mutato militiae nomine. Celerandum plane erit Torstensonio,Ga naar voetnoot4 si volunt Suedi sui reverentiam manere isti, qui in media Germania est, exercitui, qui mixtus ex diversis populis, procul a Suedia, elatusGa naar voetnoot5 successibus quotidie aliquid omittit de verecundia. Multum expeto cognoscere, quod responsum ab imperatore relaturus sit Rous.Ga naar voetnoot6 Si tanta pro PalatinoGa naar voetnoot7 animorum in Anglico parlamento conspiratio, rumor de armis in Americam transmittendis, amissa Portugallia omnis, ad quam iuvandam iam a Rupella abiit cum XXIV navibus regiis Bressaeus marchio,Ga naar voetnoot8 Catalaniae perparum reliquum, imperatorem et Hispanum, qui connexas inter se res habent, movere non possunt, ut ad ea, quae aequa sunt in negotio Palatino, veniant, videtur eos Deus in maiores clades reservare. Et certe quod de Wolfenbuttelio tam pertinaciter certant, facit, ut eos pacem bonam serio velle vix credam. Alioqui aliquid | |
largiendo Lunaeburgico et HassicaeGa naar voetnoot9 simulque Palatinum negotium componendo multam materiam bellico incendio subtrahere poterant. Ad quae si accessisset amica quaedam transactio inter Suediam et electorem Brandenburgicum,Ga naar voetnoot10 vix quicquam restitisset, quod pacem illis in partibus moraretur. Perplacent mihi acta parlamenti Anglicani in negotio Palatino,Ga naar voetnoot11 quanquam mallem continerent aliquid definitius. Illud autem egregium, quod Hispano legatoGa naar voetnoot12 conquerenti dilectus sibi permissos ad VIII millia per Hyberniam inhiberi, respondere parlamentarii opus habituram Britanniam suo milite ad restituendum principem Palatinum, si id verbis obtineri nequeat. Episcopis Angliae videtur mansurum nomen prope sine re, accisa et opulentia et auctoritate. Mihi non displicet ecclesiae pastores et ab inani pompa et a curis saecularium rerum sublevari. Reginam matremGa naar voetnoot13 quominus abeat ex Anglia, nemo retinet nec Galli ubi consenescat multum curant. Regina autem Angliae consensu parlamenti perducta videtur, ut cogitationem transeundi maris abiiciat, si MaiarnioGa naar voetnoot14 credendum est, animo magis aegra quam corpore. Quod si ad phthisin vergit eius valetudo, dicuntur aquae Spadanae talibus non esse utiles. Cum duce Bulionio transactam remGa naar voetnoot15 sane gaudeo. Venit is ad Galliae regem videturque Sedanum futurum partim in ipsius, partim in regis potestate, ut aliquo tempore sub Henrico IV.Ga naar voetnoot16 Caeterum dux Carolus - ita enim hic nunc rursus appellatur, qui vocatus fuerat dux Lotharingiae, ex quo regi conciliatus fuerat - Mosam transiit ad Carolomontium adiuncturus se cardinali Hispano et Lamboio,Ga naar voetnoot17 qui nunc magnis copiis obsident exiguum oppidum Lillerium et castellum ad Teruanam a Gallis nuper capta muniuntque Basaeam. Rex vero partim his se opponet, partim mittet qui recuperent loca duci Carolo per nimiam credulitatem data, ab ipso autera munita ex pecuniis, quas ex Gallia acceperat, Mottam, Bichiam, Lunaevillam. Ego ad regem ibo, ut effectam dem libertatem marescallo Hornio.Ga naar voetnoot18 Mondevisium HarcurtioGa naar voetnoot19 cessit. De Conisio incerti sumus. Non videtur, quantum antehac, abhorrere rex ab eximendo a belli incommodis comitatu Burgundico. Sed Helvetios, quibus Graia in custodiam danda esset, rex protestantes vult esse, non pontificios, ideo quod pontificii illi plane ab Hispanis pendeant. Gillo HasiusGa naar voetnoot20 Wirtembergicum agrum petere dicitur insequente eum Erlachio.Ga naar voetnoot21 | |
Deus ill. Dom. vestram incolumem florentemque servet. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 9 Augusti MDCXLI.
Lillerio per vim capto hostes minitantur Airae obsidium. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 8/18 Aug. a.o 1641. |
|