Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5374. 1641 september 21. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine,Ga naar voetnoot2 De TorstensoniiGa naar voetnoot3 meliore valetudine et adventu in castra nuntium avide exspectabo. De illis, quae ad Wolfenbuttelium et in vicinis locis geruntur, paria literis ill. Dom. vestrae a filio meoGa naar voetnoot4 accepi, qui sub comite GuebrianoGa naar voetnoot5 militat. Disco etiam Wolfenbuttelium multum ab aquis incommodari; verum de deditione nihildum intelligo. Puto ubi Torstensonius advenerit, satis copiarum fore in illis partibus, ita ut landgraviaGa naar voetnoot6 re communi illaesa uti possit suo milite ad eximendam periculo Dorstenam. Quod si fiat, Batavi poterunt de suis aliquibus permittere, ut in eam militiam transeant, quod nunc, dum nullus ibi est Hassicus exercitus, facere non audent. Speratur hic fore, ut princeps Arausionensis in Brabantiam irruat. Edidit rex pacta et publica et non manifesta, quae cum duce Carolo fecerat,Ga naar voetnoot7 ut ostendat eum iusiurandum bis fac- | |
tum spernere. Videtur autem dux Carolus nunc laborare apud regem, ut privatam vitam sibi agere liceat. XVIII huius mensis Bapalma regi dedita est. Ad Conisium in Pedemontana regione Galli vineis et cuniculis rem agunt putantque diutius resistere oppidum id non posse. Taragona dicitur quidem terra adhuc premi, sed cum et magnum exercitum ad tutelam suam et sufficientia exercitui alimenta habeat, non video, quid metuere debeat. Pro electore PalatinoGa naar voetnoot8 sicut omnia opto optima, ita nihil magni mihi polliceri audeo eo qui nunc est Britanniae statu. Omnia ibi sunt ὕπουλα. Ea res Bavarum durum et intractabilem facit. Turcam puto intentum Moscoviae nihil nunc acturum aliud. Portugalliae rebus metuo. Iohannes WaertiusGa naar voetnoot9 iam regis iussu ductus est Brisacum. Restat, ut et HorniusGa naar voetnoot10 Lindaviam, deinde ambo Basileam deducantur, quod ut confiat, nulli parcam labori. Deus ill. Dom. vestrae faveat. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, XXI Septembris MDCXLI.
Est dux Carolus cum exercitu in agro Metensi. Vetuit suis hostile quicquam in Gallos agere. CantecroiaGa naar voetnoot11 dicitur in Lutzenburgico detineri. Dicitur huc venturus a Roma legatusGa naar voetnoot12 pacis causa. Interim appellatum est a bulla papae vetante pecunias a clericis ad bellum contribui.Ga naar voetnoot13 Brisaci milites aliquid moliti sunt in Gillonem Hasium,Ga naar voetnoot14 sine successu. Hispani sub LamboioGa naar voetnoot15 esse dicuntur ad sex equitum, duodecim peditum millia; exspectare sex alia millia; pars eorum laborare in recuperanda Bassaea et Lenza. In palatiis, quae Guisii fuere, pro eius insignibus substituuntur regia. Helvetii de internis disputatione suspensa, de rebus externis deliberant.Ga naar voetnoot16 Petitis Ratisbonensibus annuere non possunt. Adversus ea, quae Hispanicus legatusGa naar voetnoot17 de comitatu Burgundiae proponit, duae sunt exceptiones, quod literae regis Hispaniae ad sex pagos sunt, non ad tredecim; ipsa autem legati in hoc negotio potestas data non a rege, sed a cardinali Hispano. At Rhaeti plane fraenum mordere probatis pactis, quae Feldkirchae facta sunt,Ga naar voetnoot18 per quae octo Iurisdictiones homagium debent Austriacae domui. Engadini restituunt missam et cappucinos. Omnes Rhaeti obligantur expellere ex Valle Telina protestantes. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 18/28 Sept. 1641. |
|