Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5235. 1641 juni 17. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, De rebus PetriGa naar voetnoot2 quid decreturus sis, avebo intelligere. Spiringianum negotiumGa naar voetnoot3 iam con- | |
quiescit. Expectabo, quid ad illam ad Croesium epistolamGa naar voetnoot4 responsurus sis, quanquam ex his, quae iam scribis,Ga naar voetnoot5 satis intelligo, quo res ista loco sit, neque Croesium in culpa esse, sed potius eius praeceptorem,Ga naar voetnoot6 quod bene habet. Caeterum iterum rogo, ne suspicionibus nimis indulgeas aut nequid eius alii, priusquam res explorata sit, persentiscant. De editione Annotatorum cum annexisGa naar voetnoot7 nihil iam scribo. Scribet enim copiose qui eam ob rem Amstelodami fuit Vergoesius,Ga naar voetnoot8 de cuius fide et diligentia scio te non dubitare. Monuerunt me nuper per epistolam aliqui e remonstrantibus, qui Amstelodami sunt, conquerentes in postremo tuo tractatuGa naar voetnoot9 multa esse, quae papistae aliovorsum quam tu ea scripsisti detorturi sint, quibus ego omnino non respondi. In Anglia rem etiamnum valde esse intricatam ex omnium litteris constat, novam illic regiminis formam cudi ad exemplum regni Laconici puto. Parlamentarii si se separent, deputatos suos Londini relinquent paulo post tempore iterum conventuri ad eum, quem hic Ordines observant, modum. Scoti commune religionis, commune belli et pacis, commune et omnium foederum negotium cum Anglia sibi esse velle asserunt, sed ea lege, ut non ipsi Anglis, sed Angli ipsis accedan(t). Ita iam omnes illic Σκοτίζειν incipiunt. Ferunt et Scoti prae se magnum in Gallos aant. odium ob vectigalia, quibus ab omni antiquitate exemti fuere, iam a se exacta et vindictam minantur. Princeps Auriacus cum toto exercitu Geneppae castellum obsidet, munitum sane locum et tribus circiter militum millibus insessum atque ideo expugnationis non ita facilis. Vale et a matre, uxore, liberis meis salve, cum uxore, filiaGa naar voetnoot10 et reliquis illic amicis. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Hagae, XVII Iunii 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Iunii. En in dorso: 17 Iunii 1641 W. de Groot. |
|