Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5234. 1641 juni 15. Aan J.A. Salvius.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Cum Lindavio scribam suumGa naar voetnoot2 huc misit marescallus Hornius vehementer post tam longam captivitatem avidus libertatis et Galli, ut hactenus fecere, moras videntur quaesituri, ut ipsi valde me roganti in re tam iusta obsequar, constitui, ut scriba, cui literas ad Chavigniacum dedi,Ga naar voetnoot3 nihil effecerit, ipsa omnia moliri, quae putabo ad hoc negotium expediendum facere. Optima mihi ratio videtur, si regni rectores negent fedus se confecturos,Ga naar voetnoot4 nisi prius confecta Hornii libertate, quae ipsi etiam sine novo federe debetur ex voluntate ducis Vinariensis, cuius captivus fuit Iohannes Waertius.Ga naar voetnoot5 Quod si id iam serum est, restat alterum, ut federi diserte inseratur haec pactio. Prospicio enim alioqui futurum, ut Galli magni vitilitigatores aliquid novi tricentur, sicut iam coepere postulationem instituere, ut ipsis tradatur in manus Bassompetra,Ga naar voetnoot6 qui captivus fuit Vinariensis, et machinae factae ab eodem duce, qui captivus quaeque machinae sunt Benfeldii. Etiam quid rectores regni constituerint de legatione PortugallicaGa naar voetnoot7 cupiam scire, ut quod ibi ex re visum fuerit, idem ego hic sequar. De eius regni successibus multum hic dubitatur; interim habet negotium rex Hispaniae. Sum, eroque semper Excell. vestrae ad obsequia omnia paratissimus
| |
Lutetiae, 5/15 Iunii 1641. |