Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5190. 1641 mei 18. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Scripsi ad eum, qui praesidio Benfeldiae praeest,Ga naar voetnoot2 item ad D. Mockelium,Ga naar voetnoot3 petiisse a me regis ministros, ut de mittendo Brisacum BassompetraGa naar voetnoot4 belli lege capto et reddendis machinis quibusdam bellicis Benfeldii depositis ipsos commonefacerem. Rogavi eos, ut facerent id, quod retinendae esset amicitiae, aut quod de hac re esset, me edocerent. Locuti autem ita erant, quasi et machinae istae et captivus extra controversiam regis essent. Nunc vero videor mihi intelligere fuisse ea ducis Vinariensis, quo mortuo ad quem pertineant, disputationem recipit, de qua iudicium Sublimitati tuae libens permitto. Audio venisse in Daniam a novo Portugalliae rege legatum.Ga naar voetnoot5 Dicitur idem iturus in Suediam. Quod si est, spero me mandata accepturum, quid circa legatos eiusdem gentis, qui hic sunt,Ga naar voetnoot6 facere debeam, sicut legatus AnglicusGa naar voetnoot7 exspectavit, donec in Anglia aliquid super ea re constitutum esset. Ei legato, qui nunc in Angliam ivit, multorum sermones Hiberniae praefecturam destinant. Tenemur omnes in summa exspectatione eorum, quae in Anglia duobus illustribus reisGa naar voetnoot8 evenient et quae in parlamento decernentur super negotio Palatino. EporediaeGa naar voetnoot9 obsidio durat adhuc. An derelicta sit a Gallis, discrepant rumores. Interim in fine Belgico coepit obsideri Bapalma planeque spes de hoc anno se praebent egregiae, nisi duraret ista Sedanensis procella. Quotidie ii, quiGa naar voetnoot10 ibi sunt in praesidio, pecora de Gallis capiunt idque necessitatem vocant, quia prohibitis commerciis aliunde non habent ipsi et oppidani unde vivant. Bellum in Gallia civile multi metuunt. Mihi satis liquet multos esse, quibus res praesentes displiceant, sed eos puto non facile inter se coalituros et, si coalescant, a tot ac tantis exercitibus regiis facile posse opprimi. Certe illud hinc erit malum, quod pars copiarum eo metu distinebitur, quominus in hostem sit usui. Rex edicto salutariGa naar voetnoot11 vetuit, ne ullae pecudes e regno Galliae exportentur, item ne iumenta et instrumenta rustici laboris pro ullis privatis ac publicis debitis capiantur. Exercitus, qui regem eiusque ministros tuebitur, erit ad Laudunum. Acriter puniuntur seditiones ortae Molini atque alibi, et ubi novarum metus est, miles mittitur, ne usquam scintillae maneant, unde incendium faciant qui Sedani sunt principes.Ga naar voetnoot12 In Catalania Motta OdincurtiusGa naar voetnoot13 caesis Castellanorum octingentis caeteros Tortosam | |
redegisse dicitur. At in Portugallia coniuratum est in caput novi regis atque id undecim de proceribus supplicio expiatum.Ga naar voetnoot14 Dux Carolus simul cum HalerioGa naar voetnoot15 quindecim habent millia militum. Submittuntur ei incrementa ut et ErlachioGa naar voetnoot16 et iis, qui in Italia sunt, ubi cardinalem Sabaudum spes capiendi Fossani fefellit. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot17 Ruscinonenses a commeatibus maritimis arcet. Deus etc.
Lutetiae, VIII/XVIII Maii MDCXLI.
Regis exercitus, qui SamaramGa naar voetnoot18 transiit, habet secum machinas centum. Admiralis antehac Castellae,Ga naar voetnoot19 qui ad regendam Siciliam ivit, secum fert, quod multum turbatis Hispaniae rebus, quindecies centena scutatorum millia. Qui in Galliam e Portugallia venit legatus Romam iturus,Ga naar voetnoot20 frater est comitis Vimiosi,Ga naar voetnoot21 episcopus vero Lamegi. Magna est fames in Ruscinonensi comitatu: equi eduntur. Bapalmae non plena est obsidio, sed assultatio magis. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Disceptatio ad quem Vinariensis haereditas pertineat. Metus belli civilis in Gallia. Duo regis edicta. Conspiratio Lusitanica. Alia nova. |
|