Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5250. 1641 juni 29. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, De rebus PetriGa naar voetnoot2 decrevi nihil addere ad ea, quae scripsi antehac. Vereor ne perpetuae suae inobedientiae paenas luat aliquando. Gaudeo brevi finem habitura nostra illa tamdiu tracta quae ad EvangeliaGa naar voetnoot3 annotavimus. Non miror remonstrantium quosdam scribere quae scribis.Ga naar voetnoot4 Fieri potest, ut ego in nonnullis | |
rebus aliter sentiam quam ipsi, nec id mirum, cum ego vetera soleam laudare aut in optimam partem interpretari, illorum autem nonnullis aliqua adhaereant de magistris, sub quibus olim vixere. Praeterea fieri et hoc potest, ut pro ecclesiae romanae decretis ea habeant, quae sunt aliquorum nec eruditissimorum. Caeterum qui pacem optant, ut ego facio, non debent omnia, quae in controversiam trahi possunt, ἐξονυχίζειν. Recte iudicas Anglos in regno vetere novam moliri rempublicam. Ita homines sub religionis nomine factiosi alibi evertunt, alibi constituunt regna. Miror non illud, esse homines qui libertatem quam dominatum malint, sed esse quibus nuper repertum ecclesiae regimen sordeat prae illo, quod per orientem non minus quam per occidentem tam diu receptum fuit, ut quidem ego censeo, Christo et apostolis auctoribus. Gennepam iam captam credimus avemusque scire, quid deinde coepturi sint Batavi. Dixit mihi aliquoties magnus cancellariusGa naar voetnoot5 Spiringium eo esse ingenio, ut quosdam, a quibus laesus non est, sibi velit esse inimicos, quod inimicitias eorum sibi speret esse utiles. Aliquid tale in nostro negotio latuisse plane credo. Aira machinis oppugnatur. Ante exitum Iulii, puto, Gallorum erit; nam cardinalis Hispanus frustra oppugnavit castra. Dux Lotharingius hic suspectus esse incipit. Saepe iussus non iunxit se Castilionaeo,Ga naar voetnoot6 qui propterea LamboioGa naar voetnoot7 ad Arlonum se ponente et Sedanum perductis novis per Guisium auxiliis utrinque sibi metuens concessit trans Mosam relictis citra flumen qui castella coepta perficerent custodirentque. Factis autem evanidis cum Bulionio de pace colloquiis iussit rex omnia hostilia in Sedanum agitari. Pecuniam autem exercitui ducis Lotharingi destinatam dari vetuit. In Catalania terra marique damnum accepere Galli; in Ruscinonensi tractu et in Italia nihil ferme agitur. Marchio BressaeusGa naar voetnoot8 it cum viginti navibus in Portugalliam, nisi malus aliquis nuntius iter impediat. Metuitur ei regno. Rogo meo nomine salutes obsequentissime matrem, observantissime et amicissime uxorem tuam, liberos, cognatos et amicos. Tibi obligatissimus frater
| |
29 Iunii 1641.
Crusius cum inspectoreGa naar voetnoot9 in Italiam abiit. Nihil mihi locuti sunt de Spiringii epistola. Ex HambraeoGa naar voetnoot10 intellexi esse satis incivilem. Οὐ φροντὶς Ἱπποκλείδῃ.Ga naar voetnoot11 |
|