Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5267. 1641 juli 8. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Dum in Italia et Catalonia res minus prospere procedunt, prosperrime sane rem gesserunt Sueci caesis imper(ator)iis copiis, quae ad Wolfenbutlam obsidione eximendam sub Picolominaeo missae erant.Ga naar voetnoot2 Et utrinque acriter pugnatum est, tandem vero ad Suecos inclinavit se victoria caesis tribus et amplius hostium milibus, quingentis tantum ex Suecorum exercitu desideratis. Machinas bellicas septem, currus aliquammultos cum impedimentis sui iuris fecerunt | |
Sueci. Ipse Picolominaeus non comparet, unde caesum esse suspicio est, nisi fuga sibi consuluit. Sed tu de tota hac re ex VickefordioGa naar voetnoot3 aliisque certiora intelliges. Ad Geneppam lentius quam speraverant Galli obsidio, sed tamen non lentius quam res poscit urgetur egregie se defendentibus obsessis neque puto ante Iulii finem in potestatem principisGa naar voetnoot4 venturam. Videbimus, utrum Aira prius Gallis an Geneppa principi sit cessura. In Anglia magis magisque gliscunt turbae. Inferior parlamenti Domus varios in carcerem detrudi fecit et episcopalem dignitatem omnino (abr)ogandam censuit. Multi conspirationis in parlamentum arguuntur, quod Portmudam et Garsiam insulam Gallis ad introducendum illac militem tradere voluerint, et dicuntur episcopi omnes ad conducendum militem contributiones promisisse. Ipse quoque rex cum regina et matreGa naar voetnoot5 eorum consiliorum participes fuisse reperiuntur, quod parlamentarios et Scotorum exercitum valde incendet. Quo haec tanta procella incubitura sit, dies docebit. Nostri hic homines popularia omnia probant. Inter remonstrantes esse quibus Appendix tuaGa naar voetnoot6 minus placitura sit, quasi papatui nimium largiaris, nullus dubito. Ita ab omnibus partibus vellicaberis, forsitan te et tuae mordebunt canes. Ego semper veritus sum et etiamnum vereor tua de concordia ecclesiae vota parvi fructus fore, magnam vero tibi conflatura invidiam. Sed haec Deo committo. De Spiringiana controversiaGa naar voetnoot7 nihil iam intelligo. Ille epistola ista ad CrusiumGa naar voetnoot8 missa defunctum se putat. Tu quomodo in post(eru)m ipsi scripturus sis, optime nosti, nam et eum Gallis iniquiorem esse et patriae nostrae rectoribus quae scribis subinde communicare certum est. Mater, uxor, liberi se tibi quam officiosissime commendant et pro tua bona valetudine Deum precantur. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Hagae, VIII Iulii 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède prez le roy très-chrestien, à Paris. In dorso schreef Grotius: 8 Iulii 1641 W. de Groot. En bovenaan de brief: Rec. 17 Iulii. |