Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5249. 1641 juni 29. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Valde mihi placent quae de concordia Banneriani exercitus scribit ill. Dom. vestra et de WolfenbuttelioGa naar voetnoot2 felices nuntios opperior. Cognosco et ego ex literis D. SalviiGa naar voetnoot3 in federis negotio | |
moras a Gallis interiici. Interim ChavigniacusGa naar voetnoot4 in literis ad me causam dilatae permutationis Hornii et WaertiiGa naar voetnoot5 in rectores regni Suedici tanquam in federe illo cunctantes reiicit. Vellent, ut video, nostri illam deliberationem, quomodo, si offerantur, fieri induciae possint, reiici in tempus aliud post factum fedus hoc, quod nunc est in manibus. Et ego id rectius arbitrer. De corona PragensiGa naar voetnoot6 hoc tempore miror magna otia coeli.Ga naar voetnoot7 Disputatio de mutatione locorum ad pacis colloquia non video quid in se boni habeat. Palatinum negotium diu tractum iri et ego suspicor vel in hoc, ut spe lactata Anglia nihil certi super hac re constituat. Bene fecit Portugalliae legatus,Ga naar voetnoot8 quod se a Danis minus pro dignitate haberi passus non est. In Suedia nihil tale metuendum habet, quae non dolebit, etiamsi plures nobis brevi reges ex fragmentis Hispanicae magnitudinis nascantur. Quomodo D. Salvius et Batavici legatiGa naar voetnoot9 circa honores semet inter se gesserint, perscire cupiam. Praeter pecuniae penuriam audio etiam discordias in Portugallia esse. Habent Angli triennium ad deliberandum, an valere velint illas cum iuvene principe Arausionensi nuptias.Ga naar voetnoot10 Nam dissensu novae nuptae, ubi ad aetatem nuptiarum venerit, quin cuncta, quae acta sunt, in irritum possint deduci, nemo dubitat. Tum vero quam multa coniugia etiam inter aetatis iustioris principes vidimus ex causis subortis facta evanida? Vidit electorGa naar voetnoot11 principem Arausionensem iuvenem, sed obiter egredientem e conclavi pactae. Caeterum quid sibi velit in hac controversia aut princeps ille filius adhuc familias aut etiam legati Batavici, non satis intelligo. Ego exemplum comitis LicestriiGa naar voetnoot12 secutus electori ubique concessi neque me facti poenitet. Sunt enim electores regibus proximi positique supra principes alios, etiam qui summum imperium obtinent. Ubi agat Schmaltzius,Ga naar voetnoot13 scire cupiam. In Catalania pugnatum a Gallis audimus infeliciter. Nam et eruptiones prosperas factas ex Tarragona et mari superiorem fuisse FernandiniGa naar voetnoot14 fortunam, ad quem XX partim galeones, partim naves longae recens accesserunt. Itaque metus est, ne Catalani, qui praesidiis non tenentur, ad Hispani gratiam se referant. In Ruscinonensi quoque tractu Gallici conatus non procedunt. At in Italia cessatur, ut ibi aestivis mensibus solet. Helvetii frustra pergunt laborare, ut eximatur bello comitatus Burgundiae. Badae conventusGa naar voetnoot15 eorum corporis habetur, ubi imperator de pace Germanica cum ipsis aget. At Aroviae peculiaris est protestantium conventusGa naar voetnoot16 rusticam adversus Bernates seditionem pacare conantium, ne latius manet formidabile civitatibus exemplum. Rhaeti vero cum se a Gallis negligi | |
videant, vetuere, ne GullerusGa naar voetnoot17 quem pro Gallis scripserat militem e finibus educat, et cum Austriacis colloquentur Feldkirchae,Ga naar voetnoot18 ut quae cum ipsis controversa habent, componant. Dux Longavillanus discessit quidem, sed aegre reperit quem secum ducere debebat militem. Contra ducem Lotharingum mirae sunt suspiciones. Nam iussus pridem se iungere CastilionaeoGa naar voetnoot19 moras ex moris nexuit. Interim venit LamboiusGa naar voetnoot20 cum sex millibus aut amplius et in id periculum adduxit Castilionaeum metuentem, ne et ex Sedano et ex castris Lamboii circumveniretur, ut transierit Mosam sitque iam TarsiaciGa naar voetnoot21 relictis tamen operis, quae castellum Donch[er]iaci fieri coeptum aliaque operum perficiant. Lamboius ad Arlonum est. Pecuniam exercitui ducis Lotharingi alendo destinatam rex retinuit. Metus est, ne exercitu suo bene refecto et munita quam a rege recepit Lamotta, nova consilia agitet. Cum duce Bulionio agi quidem aliquid de pace coeperat. Verum rex videns se quae vellet non posse assequi, hostilia omnia adversus Sedanum iussit fieri. Cardinalis Hispanus octodecim secum millia dicitur habere apud Moncasselum et Bassaeam. Oppugnavit castra Gallica ad Airam, sed frustra. Itaque procedit obsidio. Ad fossam lunati cuiusdam operis perventum est. Oppidum octodecim machinis verberatur. Oppidani a praesidiariis exarmati sunt. Ante Iulii exitum puto fore oppidum hoc in Gallorum potestate. Dux Guisius Sedanum rediit cum centuriis quatuor. Baionae seditio quaedam orta; nescio, an iam deflagraverit. Hispani circa Bononiam, quae non longe a Caleto est, armis grassantur. Multae sunt causae, cur hoc anno nihil magni a Gallis exspectem. Deus ill. Dom. vestrae semper faveat. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 29 Iunii MDCXLI.
Cardinalis Hispanus nunc ad Terouanam est. Rex it Remos. Crescunt suspiciones contra ducem Lotharingum. Cepere Galli in agro Lucemburgico arces Florenvillam et Cheniacum, castellum ex humo Vullerium nomine, non longe ab Atrebatum urbe castellum alterum Clusam nomine. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Leidae, 6 Iulii a.o 1641. |
|