Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5251. 1641 juni 29. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cardinalis Hispanus castra Gallica ad Airam frustra oppugnavit. Itaque manet obsidio et bene procedit et excurrentes Galli pontem Aventinum cepere. Sedanum rediit Guisius cum centuriis quatuor, cumque ad Arlonum se posuisset Lam- | |
boiusGa naar voetnoot2 cum quinque millibus militum aut amplius, CastilionaeusGa naar voetnoot3 metuens, ne ab ipso et a Sedanensibus interciperetur - et dicuntur in ipsius caput capta fuisse quaedam consilia -, transiit Mosam castris ad TarsiacumGa naar voetnoot4 positis, ita tamen ut eis Mosam relinqueret qui instarent caeptis operibus. De duce Lotharingo variae sunt suspiciones. Nam iussus se adiungere Castilionaeo moras parum probabiles interiecit. Qua de causa rex pecuniam exercitui eius - is est bis mille peditum, equitum totidem - destinatam retineri iussit. Videtur dux, postquam regia pecunia refecit exercitum recepitque et munivit Lamottam, id nunc moliri, ut extra bellum sibi esse liceat, nisi et peius aliquid latet. Magna enim ei offerre dicuntur caesariani. Duci Bulionio rex aliqua proposuit ad pacem pertinentia. Sed iis, ut videtur, irritis mandatum accepit Castilionaeus omnia in Sedanum hostilia faciendi. Dux Longovillanus militem, quem in Germaniam ducat, aegre reperit; idne communibus rebus obstet, multum metuo. Ad Tarragonam res minus prosperae Gallis, nam et feliciter erupere qui in oppido sunt et mari damnum non leve acceptum est, FernandiniGa naar voetnoot5 classe recens aucta adiectis XX partim navibus longis, partim galeonibus. Et metus est, ne ex his adversis Catalani, qui praesidiis Gallicis non tenentur, ad Hispanum se rursus transferant. Marescallus BreszaeusGa naar voetnoot6 priusquam eo eat, speculari vult eventus, filius autem eius marchioGa naar voetnoot7 ivit Rupellam, ut cum viginti navibus et legatis, qui hic fuere,Ga naar voetnoot8 Portugalliam petat. In Italia nihil fit neque bene succedunt conatus in tractu Ruscinonensi. Helvetii adhuc laborant, sed frustra, ut arbitror, ad eximendum bello comitatum Burgundicum. Galli autem et Helvetiorum protestantes laborant, ut agrestium circa Bernam tumultum compescant in tempore, ne latius serpat metuendum civitatibus exemplum. Querelae enim ubique sunt adversus praefectos et nova onera. Rhaeti autem GullerumGa naar voetnoot9 vetuere cum eo quem collegit milite ad Gallos ire exspectantque Falkirchae missos a Tiroli, ut quae habent cum Austriacis controversa componant. Ad conventum autem universi corporis Helvetici, qui Badae habetur,Ga naar voetnoot10 mittit imperator, ut cum iis de pace per Germaniam constituenda agat. Catalanorum legati duo hic manent, duo in patriam redeunt.Ga naar voetnoot11 Hispani in agrum circa Bononiam, quae non longe a Caleto est, irrupere non sine Gallorum metu ab ea parte. Literae VIII Aprilis scriptae ConstantinopoliGa naar voetnoot12 me docent naves longas quinquaginta, saicas quas vocant, octoginta mari ire contra Asacum, terra vero ingentes copias a Turca Tartaroque. Ubi sit is, qui mortui sultani Mehemedis filiumGa naar voetnoot13 se dicebat, ignoratur. Chamus autem Precopensium TartarorumGa naar voetnoot14 Osmanici se dicens sanguinis imperium Turcicum, si forte IbrahimusGa naar voetnoot15 sine virili stirpe, quam nondum habet, decedat, ad se venturum sperat. | |
Cardinalis Hispanici exercitus ad XVIII est millia. Pervenere Galli ad vallum exterius operis cuiusdam lunati. Urbem Airam octodecim machinis verberant. Morbi grassari per aestivos calores in castris et Gallicis incipiunt et Hispanicis. Deus etc.
Lutetiae, XIX/XXIX Iunii MDCXLI.
Cardinalis Hispanus nunc Teruanae est. Rex Rhemos proficiscitur. Crescit metus a duce Lotharingo. Cepere Galli in Lucemburgico solo arces Florenvillam et Cheniacum, castellum ex humo Vullerium nomine, non longe ab Atrebatum urbe castellum alterum Clusam nomine. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Itinera exercitus Gallici in Belgio. Lotharingus licet regi conciliatus, suspectus tamen. Ad Tarragonam res ex parte Gallorum infeliciter gesta. Auxilia Lusitanis decreta. Helvetii comitatui Burgundico neutralitatem concedi curant. Tumultus agrestes Bernatensium. Turcica nova. Dura Airae obsessio. |
|