Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5352. 1641 september 7. Aan M. Mylonius.Ga naar voetnoot1Amplissime vir, Sicut literas aliquas ad me intercidisse et doleo et miror, ita pro illis, quae 17 Iulii scriptaeGa naar voetnoot2 nunc ad me pervenerunt, summas Amplitudini vestrae ago gratias precorque, ut omnia illa consilia bene reginae regnoque Suedico eveniant, praecipue vero, ut eorum, qui ad negotium pacis mittuntur,Ga naar voetnoot3 laboribus Deus adspiret, cuius ego negotii successum nunc magis quam ante | |
sperare audeo, ex quo per inducias cum electore BrandenburgicoGa naar voetnoot4 factas non minima difficultas e medio tolli videtur. Quod si iam et Wolffenbuttelum imperator concedat BrunsvicensibusGa naar voetnoot5 et landgraviaeGa naar voetnoot6 relinquat quae tenet, non ita multum restare videbitur, quod morari possit Germaniae pacem praeter ea, quae tenet Gallia, in quibus maximum impedimentum pacis mihi videor prospicere. Nam Palatino principiGa naar voetnoot7 puto auctores fore Anglum et Danum, ne conditiones quamvis non plane optimas repudiet. Est enim adhuc totius Britanniae is status, ut ad bellum externum non ventura videatur. De marescallo HornioGa naar voetnoot8 paratus quidem est rex facere quidquid volumus, ut ad magnum D. cancellarium scripsi,Ga naar voetnoot9 sed quid iam facturus sit Bavarus, adhuc nescimus exspectoque de eo, quid mihi scripturus sit D. Mokelius.Ga naar voetnoot10 Audio in aula hac non probari duritiem D. Davausii,Ga naar voetnoot11 quod fedus tam diu moratus sit non ferendo promissum de permutatione Hornii ei inseri, cum id sive insertum sive non insertum aeque regem obliget. Et pulchra occasio expediendi istius negotii perierit dubium an reditura. TorstensoniusGa naar voetnoot12 cum supplementis in ipso temporis articulo adveniet. Quandoquidem novum Portugalliae regem agnovit Suedia, ego quoque eius legatum ordinarium, qui hic venturus est,Ga naar voetnoot13 omnibus, quae inter legatos regum frequentari solent, officiis prosequar, quod antehac facere distuli,Ga naar voetnoot14 quia mandata quanquam saepe id postulans nulla acceperam neque audebam rem tanti momenti mei arbitrii facere, quod nec Angliae legatusGa naar voetnoot15 fecerat. Inter Batavos et Danos transactum iri puto,Ga naar voetnoot16 ut saepe antehac. Tenaces quidem pecuniarum sunt Batavi, sed belli satis habent. Quid in Moscovia pro Dania acturus sit comes ValdemarusGa naar voetnoot17 et an non maius aliquid piscatu aut mercatu lateat, facile cognoscent regni Suedici rectores.Ga naar voetnoot18 De Procopii editioneGa naar voetnoot19 nihil intellexi. Prolegomena quidem mea, quae ad magnum D. cancellarium scripsi,Ga naar voetnoot20 esse in multorum manibus itaque posse edi vel me inscio, scio; item Lugduni esse versionem factam olim a Vulcanio,Ga naar voetnoot21 verum eam et inutilem esse et multis locis vitiosam | |
certus sum, quandoquidem ego et manuscripto ex bibliotheca hic regia,Ga naar voetnoot22 partim etiam coniectura sexcenta non minus loca emendavi, defectus autem ingentes, qui in Graeco sunt, supplevi ex Vaticanis codicibus.Ga naar voetnoot23 Meam autem versionem diligenter custodio editurus, ubi alia quaedam eodem pertinentia nactus fuero. Spes enim mihi multis ex locis facta est adipiscendi glossaria Gotthica latentia in bibliothecis illorum locorum, in quibus Gotthi olim regnavere. Sed ea adhuc quaero.Ga naar voetnoot24 Quod si cum Hispania pax esset, possem inde etiam accipere quae meam editionem essent ornatura. Velim enim omnia, quae ad antiquitatem pertinent gentium ex Scandia ortarum, uno complecti volumine. Deus, vir amplissime, Amplitudini vestrae faveat. Amplitudini vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, 7 Septembris novi Cal. 1641. |
|