Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5503. 1641 december 14. Aan J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Illustrissime domine, Bene transiisse mare Excell. vestram gaudeo multoque magis eius fidei atque industriae mandatum esse negotium longe maximum procurandae pacis per orbem christianum, pro qua | |
ego apud Deum precibus quantis possum non desinam miseratione tactus tot innocentium et infelicium populorum. Quae hic disci possunt, ea libenter cum Excellentia vestra communicabo, ut debeo, non tantum ob eam quam nunc sustinet personam, verum etiam ob perspectam pridem mihi ipsius in me benevolentiam, ut iam de excellentissimi patris, cui omnia debeo, in me meritis taceam. In praesens rerum hic est status. Rex a pace alienus non est; de iis, qui apud regem plurimum possunt, video posse dubitari. Bellum obtentui est ad ingentes pecunias a populo exigendas ad CL milliones usque. Iis, qui in gratia sunt, magna dat imperia, principes ac nobilitatem longe lateque distrahit et, si quae seditio oritur, dat vires eam coercendi. Caeterum non plebi tantum, sed et nobilium iis, qui in praecipuis imperiis non sunt, grave esse bellum satis constat et, si quid humanitus accidat aut regi aut cardinali, ad pacem magno impetu cursaretur, praecipue si reginaGa naar voetnoot2 regis minoris tutelam obtineret, quod non caret exemplis. Habet rex exercitum plerumque duplicem in fine Belgico summa militum ad XL ferme millia perveniente, habet minores exercitus in Lotharingia, in Alsatia, in Italia, in Catalania singulos ad sena ferme millia. Pecunias dat non Suediae tantum et Batavis, sed et sorori Sabaudae et landgraviae.Ga naar voetnoot3 Haec in tantis operibus adeo ei molesta non sunt, ut etiam velut in alta pace aedificet rex et Luparam et Sorbonam, Riceliacam autem urbem et AcademiamGa naar voetnoot4 cardinalis. Arma nunc per hyemem ferme ubique quiescunt. Dedita Hispanis Aira ante hos septem dies commeatu deficiente. Obsidio ea Hispanis magno stetit damno et pecuniae et hominum per morbos. Rex satis felix hoc anno fuit, eo quod nihil suorum amisit periclitatus de gravissimo bello civili, quod exstinctum morte capitis comitis Suessionensis, deinde pactione ducis Bulionii. Guisius, qui solus apud hostes mansit, in Gallia favorabilis non est et bonis omnibus exutus est. Dux Lotharingus, qui diu alii nictavit, nunc plane hostilia in Gallos aggressus est videturque aucturus obsidium Hohentwilae. In Catalania et vicinis locis post invectos in Tarragonam commeatus Hispani et mare et campos tenent et Ruscinonensi terrae exercitum invexere mari per portus Rosae et Colubri.Ga naar voetnoot5 Multos praeterea Catalanorum, qui libertatem speraverant, postquam ea versa est in dominatum Gallicum, taedet novarum rerum multo mutandi pretio, unde coniurationes ortae et quanquam suppliciis coercitae multum simultatis et suspicionis reliquere. Idem malum novum Portugalliae regem exercet, ideo quod detecta in eum coniuratioGa naar voetnoot6 et multas et magnas domos infecerat, ita ut non satis videat, cui possit fidere. Pecuniae quoque cum deficiant sublatis oneribus, quae rex Castellae imposuerat, ad emerendam populi gratiam nec facile repertu, unde id damnum sartiatur, tum vero classis Gallica nullo operae pretio facto domum rediit et Batava serius eo advenit, quam ut usui esse posset. Terra non multum proficiunt neque Castellani contra Portugallos neque Portugalli contra Castellanos. Id eo evenire putatur, quod rex Castellae arma segnius paraverit, dum exspectat prosperum ibi coniurationis exitum, quanquam praeterea credibile est in tot hostes distracto neque pecunias neque milites sufficere. Pro novo rege Portugalliae est id exiguum, quod in Brasilia a vi Batavorum restat; de insulis Madera et excepto castello, quod Castellani tenent, Tercera et in Africa Angola. Nam qui in India sunt Orientis utras partes secuturi sint, incertum est. Ver nobis istas res aperiet et simul, quid effectura sit classis et novus miles, quos Gallia Catalanis multum id orantibus submisit. In Pedemontanis locis bellum ferme aequale fuit hoc anno, nisi quod magna regis felicitate ei accessit arx Monoeci. Ut ad externa veniam, papa, qui pacis suasor concordiaeque aliis esse deberet, ipse bellum habet cum Parmensi,Ga naar voetnoot7 sed quod ad finem videtur spectare, quia is princeps | |
urbe et ducatu Castri exutus, ut caetera servet parante papa exercitum XXV millium in ver proximum cogetur culpam deprecari conciliatoribus Ethrusco et Mutinensi,Ga naar voetnoot8 quorum hic cum ipso duce, Ethruscus cum Galliae legatoGa naar voetnoot9 ea de re serio egere. Sed et controversiae papae cum civitate Luca non satis compositae adhuc sunt et decreto parlamenti ParisiensisGa naar voetnoot10 contra bullam papae pro immunitate ecclesiasticorum offensa est aula Romana, quae nec Hispano satisfecit, quod episcopum LamegamGa naar voetnoot11 sinat agere res novi regis Portugalliae, quanquam legatum ex eo regno missum nondum recepit. Imperator re tributaria uti voluit per Ratisbonensem conventum constituta. Ad ea, quae Hassici GoslariaeGa naar voetnoot12 non iniqua proposuere, ita difficilem se ostendit, ut pacis non multum appetens videatur; quod tamen mutari poterit, si novus e Suedia duxGa naar voetnoot13 et exercitus secundos eventus aliquos habuerint. Ut enim in alto ventus est, ita velum vertitur.Ga naar voetnoot14 Sed et Hispanus, ex cuius auctoritate multum pendent res imperatoris, posset brevi ea sentire damna, quae eum ad inducias expetendas, a quibus Galli negant se alienos, pertrahere possent. Batavorum consilia tota pendent a voluntate principis Arausionensis, qui potentiam suam magis et magis it stabilitum moliens etiam alterum cum Anglia coniugium, filiae suae scilicet maximae cum principe Walliae,Ga naar voetnoot15 sequentem filiam daturus insuper filio comitis Transamasanae.Ga naar voetnoot16 Nihil magni egit hoc anno aut annis praecedentibus princeps Arausionensis quanquam magnis pecuniis ex Gallia acceptis neque id multum curat satis habens tueri potuisse, belli autem finem neque plena victoria neque pactione desiderans. Quod otium ipsi dominiisque eius nociturum sit. Nunc enim idem numeroso milite tenet omnia et civitates gravibus tributis domitae facilius iussa capessunt. Cardinalis Hispani in Belgica mors eo minus res turbabit, quod praevisa pridem fuerit et successurus ei creditur Leopoldus.Ga naar voetnoot17 Praeterea de bello in Belgicam communibus consiliis inferendo et obstruendis commeatibus non conveniet inter Gallos et principem Arausionensem, qui magnos progressus alter alteri invident. Batavis iidem Belgae non fidunt ob religionis dissidium accensum novo Batavorum edicto contra romanensesGa naar voetnoot18 satis acerbo qua rebus qua verbis, tum vero procerum Belgarum, si qui erectiores habebant spiritus, in exilio suntGa naar voetnoot19 eorumque calamitas caeteris documento est. Rex Britanniae volet quidem impetrare a Suedis et Gallis, ut promittant pacem aut inducias se non facturos nisi restituta domo Palatina, sed id impetraturus non est, nisi fedus faciat cum illis regnis, et saepe iam ei et quidem cum optima ratione dictum fuit. An vero parlamen- | |
tum Angliae ad tale fedus, quod armorum societatem inducat, pertrahi possit, multum dubito: primum, quia bellum habent cum Hibernis grave, ad quos domandos non sufficiunt tria millia peditum, sexcenti equites, L sterlingicae pecuniae, quae dantur comiti Licestrio,Ga naar voetnoot20 quia magnus est in eo regno romanensium numerus, deinde et alii hanc occasionem arripient, ut fiat regnum sui iuris et non, ut hactenus, Angliae provincia, neque rex id volet, ut aliquando, si opus sit, Hibernorum ope uti possit contra Anglos aut Scotos male obsequentes; praeterea metus Anglorum a rege satis contumeliose habito non facile patietur eos a finibus suis amovere militarem iuventutem. Accedit et quod inescati commerciis tum Hispanicis et Flandriae sua commoda commodis Palatinae domus praelaturi. Daniae rex pridem res suas agit Germanicae libertatis, quae ne ipsis quidem electoribus cordi est, incuriosus, quare eius operam, si quae esse potest, facile redimet imperator concessione earum rerum, quae Hamburgo magis quam imperatori sint nocitura. Rex Poloniae Austriacae quidem domui favet, sed nihil magni pro ea efficere potest suspectus ipse suis tanquam addictioris dominatus appetens. At sicut inde nihil opis ita nec damni quicquam Austriacae domui metuendum videtur a Turca, ideo quod ea nunc gens pacem cum omnibus optet nulla adhuc virili stirpe apparente ex sultano,Ga naar voetnoot21 qui si orbus decedat, ambigua successio inter quemdam, qui filium mortui sultani se dicit,Ga naar voetnoot22 et chamum Precopensis TartariaeGa naar voetnoot23 fretum pactis veteribus et alios forte satrapas pro occasione ausuros non abitura videtur sine magnis motibus ingens periculum isti imperio laturis, si christiani commune potius bonum quam suum quisque curarent, quamobrem non committent Turcae, ut bellum inferendo christianis pacis inter se necessitatem imponant. Privatarum rerum nihil addam nisi fecisse regem quaecunque expetivi: saepe autem et ipsum et ministros de ea re adii in negotio marescalli Hornii.Ga naar voetnoot24 Imperavit enim per literas Erlachio et, si is absit, Ossenvillio,Ga naar voetnoot25 ut deducatur WaertiusGa naar voetnoot26 eo loci, de quo inter ipsum et marescallum, ubi is ad proximos fines a Bavaricis deductus fuerit, conveniet. Nunc quid facturus sit Bavarus, opperimur. Ego ut ipsi libertatem, ita Excellentiae vestrae, illustrissime domine, opto valetudinem ac res prosperrimas et patrem longaevum ad ultimos usque vitae humanae terminos. Excell. vestrae obsequentissimus
| |
Lutetiae, 4/14 Decembris 1641. |
|