Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5362. 1641 september 14. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Galli Bapalmam obsidere coeperunt relictis ad Airam Hispanis. Si capietur Bapalma, teget Atrebatum urbem et viam patefaciet ad Cameracum. A principe Arausionensi magni aliquid exspectatur hoc adhuc anno. Puto posse eum in Brabantiae interiora penetrare. Lotharingus novas tentat conditiones cum rege.Ga naar voetnoot2 Verum ego non video, quomodo fides tam insigniter laesa restitui possit. Interim duci Guisio ex decreto parlamenti Parisiensis absenti imaginaria decollationis poena irrogata est; bona autem eius, quae a corona venerunt coronae, caetera sine ullo onere regi adiudicata, serio plane, et quae tenebat ecclesiastica beneficia vacare pronuntiata. Dux Bulionius huc venturus putatur cum uxore,Ga naar voetnoot3 cui cardinalis valde comiter commendari se voluit. Non dubito, quin rex acturus sit cum Batavis, ut illi restituantur praefecturae et munera militaria.Ga naar voetnoot4 Avide exspecto certus fieri de TorstensoniiGa naar voetnoot5 et supplementi adventu in castra et quid de Wolfenbuttelio futurum sit. Nam rumor est discessisse inde nostros, ut Piccolominaei ulteriores processus impediant. Imperator videtur Hispani molitionibus impediri, ne de pace cogitet, quae sane, si in sola Germania fiat, mire profutura sit Catalanis et Portugallis, quibus adiuvandis vacuas habitura esset vires Gallia. Caeterum sicut Catalaniae res post ultimam mari pugnamGa naar voetnoot6 non optimo sunt in loco, quanquam dicitur cum nova classe eo ire marescallus BressaeusGa naar voetnoot7 velut repetiturus. Taragonae obsidium, de quo multum dubito, ita Portugallia malis internis non levibus laborat. Coniurarunt omnium ordinum viri plurimi in regem novum, reginam liberosque eorum.Ga naar voetnoot8 Quidam, qui ei coniurationi nomen dederat,Ga naar voetnoot9 pressus conscientia atrocis facinoris, rem aperuit poenitentiario suo, et hic poenitentiario regis, is vero regi. Capti sunt homines prope triginta, archiepiscopus,Ga naar voetnoot10 episcopi, duces, comites, inquisitores, nobiles, plebeii. Apud quendam civem Ulyssiponensem ingens vis reperta pecuniae et pulvis bellicus ad incendendam novi regis classem. Multi fugere. Opprimetur quidem suppliciorum terrore motus hic in praesens, sed tam late sparsae contagii reliquiae etiam in posterum metuendae sunt. Rex Hispaniae nihil adversus Portugallos movit nimirum coniurationis exitum opperiens. Putatur ad oram Portugalliae ire classis Castellana, quae ad Catalaniam fuit. Sed et novus rex a classe non est imparatus, quippe naves bellicas habiturus ex suis et Gallicis et, quae indies exspectantur, Batavicis ad LXX. Rex Galliae Peronae est et cardinalis Riceliacus, Hispanus cardinalis adhuc aegrotus Cor- | |
traci. HaleriusGa naar voetnoot11 Castellum, id nomen est ad Mosellam loco, obsidet; comes HarcurtiusGa naar voetnoot12 Conisam. Princeps Condaeus Perpiniano incommodat quantum potest, quasi ad obsidium se parans. Res Britannicae mihi non placent neque sperare audeo aequi aliquid ab imperatore in causa Palatina, quamdiu parlamentum Angliae nihil certi decernit, neque, ut id decernat tale aliquid rebus Angliae vicinorumque regnorum turbidis adeo per discordias et suspiciones. Duci LenoxioGa naar voetnoot13 Scoti aditum intra fines suos non permisere, nisi postquam fedus Scoticum signasset. Suppliciis procerum in Scotia puto supersessum iri ob regis praesentiam. Sed haec quoque prolatatio est mali, non remedium. Reginam matrem Galliae regisGa naar voetnoot14 puto Coloniam ire. Attamen metum illum Batavorum video non carere suis causis. Quod sub idem tempus rex Daniae cum tot principibus et vicinis et longinquis federa facit,Ga naar voetnoot15 videndum est, ne sub nomine mercatuum maiora lateant. Pactiones istae inter Suedos et BrandenburgicosGa naar voetnoot16 quanquam temporariae spem mihi dant rerum maiorum Deumque precor ut ad pacem perpetuam muniat viam. Classis ex America pars altera quin in Hispaniam venerit, video hic quidem non dubitari. Miror teporem Batavorum in Dorstenae negotio. Si defendi adhuc aliquamdiu id oppidum potest, forte post adventum Torstensonii nova capientur consilia e re Hassorum. Deus ad bonum commune cuncta dirigat et ill. Dom. vestram respiciat favens. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, XIV Septembris MDCXLI.
Galli et Spinale et Castellum ad Mosellam cepere. Literae interceptae ostendunt Hispanis, qui in Catalania et mari proximo sunt, propositum oppugnare Caput Quercus et Palmos et in Ruscinonensem regionem invehere militem et alimenta. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 12/22 Sept. a.o 1641. |
|