Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5424. 1641 oktober 19. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Nobilissimo filioGa naar voetnoot2 ill. Dom. vestrae opto felicem e Suedia reditum bene confectis negotiis. | |
Exspecto avide nuntium de TorstensoniiGa naar voetnoot3 adventu ad exercitum circa Albim. Dux AugustusGa naar voetnoot4 id fecit, quod eum facturum semper credidi. Qui restant eius domus et landgraviaGa naar voetnoot5 fulciendi erunt bona spe et federibus. Ratisbonensis ista anteactorum obliteratioGa naar voetnoot6 ita facta est, ut, prout res se dederint, interpretationes accipere possit. De rebus Palatinis certius iudicare poterimus, ubi parlamentum Angliae iterum coierit. Vidi quae legatus AnglicusGa naar voetnoot7 imperatori perscripta dedit super eo negotio. Non multum illis vocibus movebitur imperator et res in longum ducitur. Gallorum res bono satis sunt in loco, non eo tamen, ut eorum magnitudo suspectior Hispanica Anglis esse debeat. Audio regem Britanniae fedus velle cum Batavis.Ga naar voetnoot8 Id quale sit, scire erit operae pretium. Electorem PalatinumGa naar voetnoot9 factum esse Scotiae baronem audio. Galli vero aegre ferunt quod sui in Scotia impediuntur dilectus. In Ruscinonensi tractu Elnae obsidium minantur Hispani. Marescallus Bressaeus,Ga naar voetnoot10 ne in Catalaniam eat, podagrae excusatione utitur. Tamaricum in limine Arragoniae cepisse dicitur Motta HodincurtiusGa naar voetnoot11 multaque in illis locis praelia fieri modo his, modo illis prosperiora. A Perpiniano Hiberni quidam ad Gallos transiere. Exspectatur hic ex Portugallia marchio BressaeusGa naar voetnoot12 cum classe, quae dicitur multum lacerata tempestatibus. Dux CarolusGa naar voetnoot13 exercitu imminuto ad duo, ut dicitur, millia Metensem agrum populatur videturque se addere velle Gilloni Hasio,Ga naar voetnoot14 qui et ab HatzfeldioGa naar voetnoot15 mille equites accepit et peditis aliquid ErlachiumqueGa naar voetnoot16 cis Rhenum redegit, cui Erlachio pecuniae hinc mittuntur, ut copias augeat. Circa Bernam rustici priorum impunitate audaciores facti nondum bene quiescunt. Cardinalis Hispanus revalescere dicitur. Verberatur a BeckioGa naar voetnoot17 Aira et spes eam liberandi decrescit. Sed videtur comes GuichiusGa naar voetnoot18 oppugnare velle Arlosiam et Clusam. Ei se opponet, ut credibile est, Lamboius,Ga naar voetnoot19 qui cum exercitu suo nunc non procul est ab Insularum urbe. Et Galli et Hispani in Italia in hiberna reduxere potissimam militis partem. Dicitur tamen Ravelium obsidere velle Harcurtius.Ga naar voetnoot20 Parmensis magna imposuit praesidia oppido Castri, quae papa obsidet, et Raziliano.Ga naar voetnoot21 Dux Longavillanus ne in Germaniam eat, medicorum malis ominationibus terreri se dicit. | |
Laborat papa, ut pacem aut inducias faciat inter Hispanum et Gallum. Episcopum LamegaeGa naar voetnoot22 ut legatum Portugalliae nondum agnovit. Cum Luca transegit maiore eius civitatis honore quam suo. Rhaetis, qui in Mediolanensi sunt ducatu, male solvuntur stipendia; itaque multi dilabuntur. Cappucini in Engadinam ire nolunt, cum ipsis iam id concessum sit, nisi datis sibi reditibus unde vivant. Quod pontificii Helvetii revocare a Gallia militem suum volunt, nisi comitatus Burgundiae extra bellum seponatur, id parum curant Galli. Vix enim quingentos habent milites ex illis locis et horum multi quamvis revocati non ibunt inescati bonis hic stipendiis. Friburgum et Solodurum simulant favere se protestantibus, ut eorum consilia explorent. Papae auctoritas in Gallia multum vilescit. Deus ill. Dom. vestrae semper favens adsit. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, XIX Octobris MDCXLI.
Venere huc dux Bulionius et uxor eius.Ga naar voetnoot23 Dat operam rex, ut permutationem cum eo faciat Sedanumque obtineat. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. In de copie te Uppsala staat in margine: MP. |
|