Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5171. 1641 mei 4. Aan J.A. Salvius.Ga naar voetnoot1.Illustrissime domine, Cum dolore maximo intelligo minus commodam valetudinem Exc.ae v.ae Deumque precor, eam ut restituat. Doleo etiam intercidisse literas quasdam meas. Scripsi enim die quoque septimo. Ubi autem eae sint interceptae, difficilis coniectura est. Amstelodami neminem novi, qui rei Suedicae inserviat. Itaque literas posthac meas ad D. SpiringiumGa naar voetnoot2 mittam, qui omnem adhibiturus est curam, ne quid temporis pereat. Spero, si novetur cum Gallia fedus,Ga naar voetnoot3 futurum, ut etiam dignitatis regni, cui multae hic struuntur insidiae, habeatur ratio, ut eximar certationibus, quae mihi tam longe a Suedia posito et non semper ad ea, quae moneo, responsum accipienti sunt perdifficiles. Pecuniam auxiliarem in mensem Maium parant Galli; de ea hic retinebo quantum mihi debebitur de salariis mense Iunio venturo additis quibusdam impendiis. De ea pecunia epistola mea GallicaGa naar voetnoot4 ad manus Exc.ae vestrae perveniet. Rogo, ut benevolentia Ex.ae vestrae in hoc quoque negotio mihi adsit. Rationes accepti reddam cui voluerint excellentissimi rectores regni. Anni sunt quatuor, cum rationes ad mensem Iunium cum D. Spiringio adaequavi. Deus, illustrissime domine, servet Excellentiam vestram. Excell. vestrae omni observantiae obsequio devotus
| |
Lutetiae, XXV Aprilis/IV Maii MDCXLI.
Optaveram scire, quomodo me gerere deberem adversum Portugallicos hic legatos.Ga naar voetnoot5 Ea de re nec iussum e Suedia nec consilium a v.a E.a accepi. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Sueciae legatis maiorem a Gallis extorquendum honorem autor est. Pecunias sibi debitas retinet factumque excusat. |
|