Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5353. 1641 september 7. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Diebus Augusti XXII et XXIII mari ad Tarragonam pugnatum est. Galli pulsi primum ad Caput Quercus, eius regionis promontorium, inde Massiliam se retulere. Hispani cum Genuatibus vectores commeatuum quantum voluere intulere in Tarragonam, inde ivere Barcinonem, eam urbem dum maris ex parte premunt, idem, ut creditur, facturi et terra. Videtur plane haec praevidisse cardinalis, qui marescallum BreszaeumGa naar voetnoot2 ad res tam incertas ire noluit. Marchio autem Breszaeus, eius filius,Ga naar voetnoot3 ubi nunc sit, haud certo scimus. Sed quantum intelligimus, etiam Portugallia non erit extra periculum. Marescalli Breszaeus et MilleraiusGa naar voetnoot4 visi sunt non longe ab urbe Insularum, an ut metu obsidionis hostem illucGa naar voetnoot5 trahant, an ut improvisi castra adoriantur, incertum est. Cardinalis Hispanus aegrotat Corteraci; misit in Insulas triginta et quinque militum centurias. BeckiusGa naar voetnoot6 est, qui nunc castris ad Airam praeest famemque exspectat eius civitatis, quae iam equos quingentos salivit ad hominum alimenta. Alterum in aperto exercitum habet LamboiusGa naar voetnoot7 cum Guisio, cui MelosGa naar voetnoot8 aliquos ex praesidiis addit. De Conisio in Italia ambigua est fama. Dux CarolusGa naar voetnoot9 ex Lutzemburgico in Lotharingiam rediit, ubi GranzaeusGa naar voetnoot10 Spinale iam ob- | |
sidet nec ullus admodum locus Gallorum armis restiturus videtur praeter Lamottam etiam animis Lotharingorum aversis a duce, ideo quod eos tributis gravibus praedisque exhauserit. CantecroiaGa naar voetnoot11 et consilium ducis Sirici sunt. Bassea a Gallis strenue munitur missis in id centum millibus scutatorum. Armenteriae etiam imminent Galli, quam et captam sunt qui putant. Regina materGa naar voetnoot12 Duberniae ventos exspectat, ut mare transeat. Ex regis Britanniae absentia novi in Anglia motus timentur. Clausi sunt Hiberniae portus, ne quis inde exeat miles in Hispani usus. Palatinum negotium veteribus artibus trahit imperator. Parlamentum Angliae pro ea causa verba dat liberaliter, de pecuniis nihil definit nec facile definiturum putatur. Comitatenses Burgundi Mediomatrices,Ga naar voetnoot13 Tullos, Viroduni terras infestant. Classis Hispanica quae nunc Barcinonem premit XL galeones habet, naves longas XXX, fustas et brigantinas complures. Deus [etc.]
Lutetiae, XXIX Augusti/VII Septembris MDCXLI.
Cancellarius FranciaeGa naar voetnoot14 adiit parlamentum urgens damnationem absentis ducis Guisii cum bonorum confiscatione. In Italia marchio VillaGa naar voetnoot15 principis Thomae milites Chierasco insidiantes clade affecit, qua mortui dicuntur octingenti, vulnerati quingenti. Exercitus regis sub Breszaeo et Milleraio pariter facere dicuntur XXX millia, Guisius cum Lamboio habere X millia, Beckius sex militum, rusticorum quatuor millia. Regii iussi alimenta secum ferre in octo dies, quasi in Belgicam irrupturi. Granseio datae equitum alae ex Alsatia duae. Melos Insularum urbem custodit. Principi RobertoGa naar voetnoot16 ab imperatore plena data est libertas. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Victoria navalis Hispanorum ad Tarragonam. Airae retinendae spes exigua. Lotharingica. Palatini causa a parlamento per literas, non vero per pecunias agitur. Varia nova. |
|