Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5008. 1641 januari 14. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, De tuorum Annotatorum editioneGa naar voetnoot2 nuper scripsi Blavium nimirum terniones usque ad Aaaa mihi misisse, spondere vero absolutum fore opus hoc mense, quanquam dubito an id ita processurum sit ob intensum frigus, quod operas solet morari. Vellem sane aliquemGa naar voetnoot3 repperiri posse Amstelodami, qui ἐργοδιώκτην agere et operis curam suscipere velit. Caeterum e pontificiis aliquem adhiberi omnino e re non foret publica; ea enim sola causa omnem tibi fructus spem apud reformatos, suspicax hominum genus, intercideret. Vellem tamen adesse VergoesiumGa naar voetnoot4 vel hoc nomine, ut tres libelliGa naar voetnoot5 correctiores prodeant. Reliqua tua opera facile curatores invenient. Annotata alterius sunt conditionis, sed ea iam carceres mordent; quare non opus est, ut de iis valde labores. Longovillanum huc venire audio,Ga naar voetnoot6 cui si aliquis ex amicis aut notis it comes, mittam una eos quos habebo terniones. | |
Iudicat mecum UtenbogardusGa naar voetnoot7 tua, quae ad conciliationem faciunt, absque turbis Anglicanis foret, tempestivius fuisse proditura ideoque nisi scripti adversus MaraisiumGa naar voetnoot8 partem facerent, rectius forte in aliud tempus editionem potuisse differri. Sed id ita nolim accipias, quasi ipse tua introspexerit - nemo enim praeter Vergoesium, in cuius potestate sunt, ea vidit -, sed quia omnia ad conciliationem facientia in concitatis iam animis minus sunt valitura quam quietis ante aut post temporibus. Rationes, quas adducis,Ga naar voetnoot9 legi et relegi. Video cur maturato opus esse iudices, commodiora tamen optassem tempora; quare totum hoc negotium divinae providentiae commendabo. De frontispicio Blavium faciam certiorem, cum quo per epistolas ago, quibus tarde respondet. Si res exigat et gelu aliquantum remittat, vel ipse Amstelodamum excurram. Filius Petrus recepit se ad te hodie scripturum de suis rebus.Ga naar voetnoot10 Is omnino alienus est a vita Amstelodamensi. Rogat quid ibi acturus, unde victurus sit, nam quae de Societate Indica scripsisti antehac,Ga naar voetnoot11 incerta admodum sunt et Reigersbergius, qui ipsum iuvare deberet, ut et uxor tua antehac, ab isto tuo consilio sunt alieni. Filius vero videtur putare haec omnia a me proficisci, ut ipsum forte meis exturbem aedibus, quamobrem ego solus hanc rem non nimis urgere possum. Rescribe quod videbitur filio et si placet litteras apertas ad me mitte, ut et ego quid scripseris sciam. Miror de rebus Catalanorum tam varia esse iudicia. Mihi sane eo processisse videntur, ut de venia desperare debeant. Iam vero de motu per Lusitaniam multus sermo, imo et ex India Occidentali grati hic sparguntur rumores, quasi capta ab HoutebenioGa naar voetnoot12 Cartagena, cum classe, quae argentum vehit. Sed eius auctores RupellaniGa naar voetnoot13 mihi suspecti sunt et vidi IoachimiciGa naar voetnoot14 litteras, quibus se ex navibus inde venientibus didicisse adseverat disiectam tempestate Houtebenii classem et ita corruptam bene rei gerendae occasionem. Legati in Angliam nostriGa naar voetnoot15 in Dunkerkanas naves quinque inciderunt, sed post unius horae pugnam ab hostibus relictae iter prospere peregerunt. DeGa naar voetnoot16 motu Anglicano tam in civilibus quam ecclesiasticis quid iudices, scire velim. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Hagae, XIIII Ianuarii 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23. En in dorso: 14 Ian. 1641 W. de Groot. |
|