Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5480. 1641 november 25. Van S. Episcopius.Ga naar voetnoot1Excellentissime domine, Nescio quis me hactenus pudor, sive ex conscientia tenuitatis meae, sive ex sublimis istius, ad quem merito suo evecta est Excellentia vestra, dignitatis reverentia, retinuerit, ut Excellentiam vestram non nisi per sequestrum senem nostrumGa naar voetnoot2 salutare ausus fuerim. Etsi vero non dubitavi, quin Excellentia vestra pudorem istum meum sequiore via non tractura, sed pro innato sibi candore et vetere propensaque erga me benevolentia in meliorem partem interpretatura esset, tamen vix in animum meum inducere potui tanti adhuc apud Excellentiam vestram futurum Episcopium, ut eum tam ingente dono, quale ante aliquot dies nomine ac iussu Excellentiae vestrae mihi obtulit typographus, Annotationum scilicet tuarum in libros Evangeliorum, etc.Ga naar voetnoot3 tanquam indicio ac testimonio non alienati a me, sed bene erga me affecti animi fuisset dignatura. Ingratissimus sim, si intra silentium diutius me contineam et pro tam magnifico vestraque Excellentia, non me digno eruditionis omnifariae simul ac pietatis pleno thesauro gratias non agam, quas possum maximas, quasGa naar voetnoot4 alioquin et absque hoc munere agere me aequum fuisset, non tam meo quam publico totius christiani orbis nomine, qui ex isto cornu copiae petere poterit, unde vacuas et rerum sensuumque Scripturae genuinorum inanes variorum commentatorum situlas plena manu impleat. Indignabar equidem Danieli Heynsio, cum primum Exercitationes eius sacras in N. TestamentumGa naar voetnoot5 perlustrarem, quod in iis nihil aut parum admodum occurreret, unde commodum aut emolumentum aliquod ad Christianum orbem redire posse persentiscebam, adeo frivolae, dilutae et rerum ad fidem et vitam utilium ac necessariarum inanes mihi videbantur, non aliter quam cassae nuces. Simulatque in has Annotationes incidi, indignari ei desii. Nec enim dubito, quin ipse sibi abunde indignaturus sit, quando has aut ipse videbit aut ab eruditis omnibus audiet tantum distare, ὅσον οὐρανός ἐστ᾽ ἀπὸ γαίης.Ga naar voetnoot6 Gratulabar vero mihi quod κειμήλιον hoc nactus eram, quo quotidie uti fruique cogito, ut inde lucubrationibus meis lucem et animo meo subinde facem pietatis alluceam. Quod attinet ad Commentationes ad loca, quae hactenus de Antichristo agere plerisque visa sunt,Ga naar voetnoot7 in eas cur tantopere invecti fuerint Borboritae quidam,Ga naar voetnoot8 nominis tui obtrectatores virulenti, causam hactenus videre nullam potui. Coniecturas enim de locis obscuris cuilibet liberas esse debere existimo: μάντις γ᾽ ἄριστος ὅστις εἰκάζει καλῶς.Ga naar voetnoot9 Nec dubito, quin maledicos et amarulentos istos mortales pari voce ac sententia damnaturi fuissent boni et probi omnes, nisi una suspicio aut initae aut ineundae aliquando cum ecclesia pontificia foederationis sive secuturae ad eam transitionis metus eos retinuisset. Utinam per AppendicemGa naar voetnoot10 subsecutam Excellentia vestra suspicionem istam in plurimorum animis non auxisset; a quo uno adversariorum tuorum odium simul ac maledicentia colorem aliquem accipere multis videbatur et, ni fallor, porro accipiet, si vanam eam non fuisse comperiatur, quod credere ego malo quam spe- | |
rare compertum iri. Quamquam hic iam percrebuit rumor Excellentiam vestram manifestaria transitione et publica cum ecclesia pontificia - nimis, uti mihi quidem videtur, a pura et simplice ista apostolica et evangelica tum fide, tum unius ac solius Dei et J. Christi domini nostri cultu ac veneratione, tum columbina innocentia alienata - communione per symbola suspicioni isti fidem fecisse. Quicquid sit, Deus novit et dies docebit. Ego epistolam hanc finio cum iterata gratiarum actione et supplice ad Deum prece, ut Excellentiae vestrae salutaria consilia inspiret et, quibus ad fidem, pietatem ac caritatem iuvari potest christianus orbis, studiis ac laboribus propitius benedicat. Dabam Amstelodami, 25 Novemb. 1641. |
|