Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5481. 1641 november 25. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Grata mihi sunt quae de Castro in potestatem pontificis reducto scribis.Ga naar voetnoot2 Spero enim sublata belli causa et ipsum bellum cessaturum. De Aira vix est, quod sperem, nisi forte quid in dissidio hostium sit praesidii. Pro Catalanis sum sollicitus, ne nimis tardantibus Gallorum auxiliis ipsi interea a vetere domino subiugentur. Interea valde nos turbant quae ex Magna Britannia nuntiantur abductos in Anglia a regina iussu parlamenti regios liberos,Ga naar voetnoot3 regem in Scotia praesidiis et armato milite cingi et vix in liberali custodia haberi; in Hibernia catholicos in armis esse et Dublinam occupasse non sine caede protestantium. Quo haec eruptura sint, Deus novit. Apud nos nihil magnae rei geritur, multus de te ubique sermo et iam iste, de quo nuper scripsi,Ga naar voetnoot4 rumor Amstelodamum pervagatur. Scribunt inde amici lectas illic nobilis cuiusdamGa naar voetnoot5 litteras, quae testantur te legationi renuntiasse, a rege Galliarum in senatum lectum, habuisse in Sorbona per bihorium orationem, qua rationem reddideris tuae mutationis et ad missam accessus addito te ante decem annos hoc animo agitasse et alia eius generis. Et sunt aliqui simpliciores, qui istis calumniis aures praebeant. Rogo indices, unde huic novo diaboli veneno originem esse putes. Nudius quartus in conventu Hollandiae actum de senatoribus Summi Senatus.Ga naar voetnoot6 Harlemenses et Lugdunenses contra Stridenium et Cloeckium,Ga naar voetnoot7 ut remonstrantes, insurrexere, sed hactenus quidem frustra. Vale cum uxore et liberis. Tibi obedientissimus frater
| |
Hagae, XXV Novembris 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur l'ambassadeur de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Dec. En in dorso: 25 Nov. 1641 W. de Groot. |