Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5472. 1641 november 18. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Tua ad CassandrumGa naar voetnoot2 tam quibusdam e reformatorum grege quam Sorbonicis probari libens intelligo. Et IustellumGa naar voetnoot3 quidem novi, caeterum Codurius iste,Ga naar voetnoot4 cuius mentionem facis, quis sit, scire aveo. Ego hesterno die eadem cum Vossio et senatore DoubletioGa naar voetnoot5 legi, qui voto tuo favent et pleraque, quae scribis, probant. Addidit Vossius minus se veren, ne ista ad Cassandrum a piis in malam partem accipiantur quam ipsa Appendix;Ga naar voetnoot6 quod scriptum iudicat esse magis crudum, cum alterum monstrata ad concordiam via emolliatur. Interim rogo, indices explicationem de dogmate Trinitatis et personarum, quam a Constantinopolitanis cum ea urbs caperetur Turcarum imperatori exhibitam scribis et laudas, tum etiam ut significes locum, ubi Calvinus dicit, posita sanctorum aut martyrum scientia de rebus nostris, posse concedi implorationem eorum.Ga naar voetnoot7 Valde et alios illos et me affecit, quod psalmos in aliquibus ecclesiis cani Gallice asseveras,Ga naar voetnoot8 sed scire velimus, quando id fiat et qua utantur interpretatione et novisne an antiquis ecclesiae romanae modulis. Sorbonicis de vertendis bibliis mandatum datumGa naar voetnoot9 laetor. Puto eos maxime prae oculis habituros versionem Latinam antiquam, a qua nostri nuperi interpretes BelgaeGa naar voetnoot10 longe recesserunt, quos in multis partibus errorum convincunt ministri remonstrantes, praecipue in annotatis, ubi saepe textum ad suos sensus detorquent. Percoballius,Ga naar voetnoot11 qui hic iam est propediem Gallias repetiturus, auctor est rumorum de tuo ad missam accessu, quibus ut aliqui credant, editio praecipue Appendicis facit. Reigersbergius iuniorGa naar voetnoot12 ait multos in Germania tibi post istam editionem esse infestiores. Spero placitura quae ex Melanchthone, Bucero, Hedione excerpta proxime misimus.Ga naar voetnoot13 Video eum libellum paucis esse cognitum. | |
Vale, frater optime. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, raptim, XVIII Novembris 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur l'ambassadeur de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 27 Nov. En in dorso: 18 Nov. 1641 W. de Groot. |
|