Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5462. 1641 november 11. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Postrema vice, quia per aliquot dies domo abfueram, scriptionem differre sum coactus, quare nunc tam prioribus quam posterioribus tuis litterisGa naar voetnoot2 respondebo et primum quidem quod ad effigiem tuam Annotatis praefixam attinet.Ga naar voetnoot3 Quanquam iam plurima exemplaria distracta et hic et in aliis regionibus sciam, monui tamen de tua intentione Blavium et rogavi, ut qua fieri potest morem tibi gerat, cuius responsum expecto. Ille mihi ad tres septimanas finem spondet editionis de Iure belliGa naar voetnoot4 et LucaniGa naar voetnoot5 quidem brevi se inchoaturum. Ego antequam id videro, poemataGa naar voetnoot6 non tradam. Volupe mihi est intelligere te de Origine gentium Americae aliquid scripsisse.Ga naar voetnoot7 Ne dubita, quin et illud et Ἀνθοβολία iurisGa naar voetnoot8 optime a Blavio imprimi possint, quare utrumque opus mittere ne differ. | |
In conciliationis negotio video rem valde difficilem neque quenquam hic novi, cui ista tua ad CassandrumGa naar voetnoot9 plane placeant. Ostendi id nuper Rijcxio,Ga naar voetnoot10 viro nostri et moderationis amanti, sed ille lectione ipsa offensus ad excusationem pontificiae auctoritatis, missarum et purgatorii totus perhorruit. Ostendi et duobus aliis viris doctis et amicis, qui multa quidem egregie ibi dici, sed nimis multa pontificiis indulgeri iudicant. Habeo a BellimontioGa naar voetnoot11 Melan[ch]thonis, Buceri et Hedionis illa,Ga naar voetnoot12 quae a tuis non abludunt, ut ex excerptis filiiGa naar voetnoot13 poteris colligere. Interea contraremonstrantes hic pleno ore crepant te in pontificiorum castra transiisse et sunt hic duo, Gallus et Batavus,Ga naar voetnoot14 qui nuper in convivio dixerunt sese oculis suis vidisse, cum tu synaxin cum pontificiis celebrares, quod quanquam ego sciam verum non esse, tamen ea fama accedentibus argumentis, quae ex scriptis tuis, imprimis AppendiceGa naar voetnoot15 depromunt malevoli, facit, ut ei apud multos fides sit, praesertim cum et pontificii hic adeo sint fungi, ut de eo etiam glorientur, quod in partes suas discesseris.Ga naar voetnoot16 Ita iam tu utrinque vapulas et sic quidem multi a lectione tuorum operum absterrentur aut certe praeiudiciis onerantur. De BlondioGa naar voetnoot17 scripsi, ut tibi caveres. Quod de filioGa naar voetnoot18 et singulari certamine loqueris, id vero mihi praeter opinionem accidit; est enim id a scitis tuis alienum. Itaque nolo committere, ut id aliis innotescat, quod mihi scripsisti. Pro novis gratias habeo. Hic iam nihil fere habemus, nisi quod novas in Scotia turbas exortas, novas catholicorum in Hameltonum, LeslaeumGa naar voetnoot19 aliosque conspirationes detectas proximae nuntiarunt litterae, ita ut iam duo e primoribus in ipso parlamenti Scotici consessu praesente rege capti et in custodiam dati sint. Rogabit te EuskerckiusGa naar voetnoot20 nomine WouwiiGa naar voetnoot21 exemplar Annotatorum ad Cassandrum. Si ea in re gratificari velis homini amico et bene de nobis merenti, erit id et mihi gratum et, si quam legem habendi praescripseris, satis servaturum spondeo. Caeterum quo illud spectet, quod supprimi volueris exemplaria, et an ea aliquando publicaturus sis, velim ex te intelligere. | |
Uxor excusabit negotia mea, quod iam non scribo. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Hagae, XI Novembris 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur l'ambassadeur de Suède, à Paris. 14 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Nov. En in dorso: 11 Nov. 1641 W. de Groot. |
|