Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5441. 1641 oktober 28. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, Spero omnes pacis amantes eos ex laboribus tuis fructus percepturos, quos tu auguraris, si non nostris temporibus, at certe venturis; quanquam quid melius de posteritate sperari potest, cum omnia in deterius verge[re] videamus, adeo ut iam homines ad ipsum concordiae christianae nomen contremiscant et eos, qui de ea vel cogitant, odio prosequantur! De edicto OrdinumGa naar voetnoot2 recte mones non debere Foederatis permitti, ut magistratibus nostris imperare videantur, et iam quosdam in Conventu hac de re monueram. Sed nulli egregium publicum curae, CatsioGa naar voetnoot3 ea, quae vel maxime sui muneris sunt, non curante. Amirautii liberGa naar voetnoot4 hic nondum visus est. Itaque nescio, an et quis ei sit responsurus. Quodsi fiat, monebo et de editione libelli de Reprobatione.Ga naar voetnoot5 | |
In distributione librorum tuorumGa naar voetnoot6 secutus sum, quod XVI Februarii ad me scripsisti his verbis: ‘Exemplar compactum retinebis tibi, par Utenbogardo dabis et Corcelio, Vossio quoque et Heinsio, Reigersbergiis tria aut quattuor, et Vergoesio.’ Postmodum nullos alios nominasti praeter Marium.Ga naar voetnoot7 Ego ex mea sententia Petrum adiunxi et Bellimontium.Ga naar voetnoot8 De HoofdioGa naar voetnoot9 nullibi mentionem invenio; interea hodie ad Blavium de ipso et VickevortioGa naar voetnoot10 scripsi sciscitaturus, quid ipsi sit animi, cuius certiorem te faciam. De AnthologiaGa naar voetnoot11 haereo et, ubi Lugdunum, quo forte hac septimana excurram, venero, exquiram an ibi sint boni correctores, boni typi. Non typographos facile inveniam, sed omnes lucri sui cupidos, ut in MairioGa naar voetnoot12 aliisque antea expertus sum. De Aira quid futurum sit et ecquid ausuri sint Galli, scire omnes desideramus. Illud, quod ex Italia nuntias,Ga naar voetnoot13 mihi minus placet. Quomodo enim papa omnes christianos ad pacem exhortabitur, qui ipse novum bellum incipiscit. Hic nihil fere novi accidit. Unum pro comperto scribam inter Suecos et nostros convenisse, ut pecunia subsidiaria in hoc semestre Suecis eroganda ipsorum delegatione Hassis detur,Ga naar voetnoot14 καὶ οὕτως οὐκέτι κρατεῖ τούτου τοῦ πλούτου ὁ δείνα.Ga naar voetnoot15 Librum Petavii adversus SalmasiumGa naar voetnoot16 habet iam diu Heinsius. Si ipsum accessero, rogabo an quid Petavio velit rescribere. Cum nuper mihi indicasses locum ex epistolis Menlanchtonis [sic] de Zenone,Ga naar voetnoot17 eum ego porro Utenbogardo indicavi, qui heri Amstelodamo redux ipsum mihi librum attulit, cui titulus ‘Liber continens continua serie epistolas Philippi Melanchtonis scriptas annis 38 ad Joachimum Camerarium, Lipsiae cum privilegio imperatoriae Maiestatis ad annos 5’. Eius editionis pag. 677 extat epistola scripta anno 1552 ad Camerarium, quae incipit ‘Tuam epistolam ad generum meum scriptam accepi’,Ga naar voetnoot18 cuius epistolae lin. 10 haec occurrunt verba: ‘Ac vide seculi furores. Certamina Allobrogica de Stoica necessitate tanta sunt, ut carceri inclusus sit quidam, qui a Zenone dissentit’. Haec ipse ex libro describo, caeterum anno caret editio in frontispicio, sed in calce habet annum 1569. Dum epistolas Melanchthonis ad Camerarium percurro, anno- | |
tavi aliqua, quae ab instituto tuo non videbantur aliena, quare haec excerpta, si forte eius libri copia tibi non sit, inclusa hisce litteris ad te mitto.Ga naar voetnoot19 De rebus Petri ad te et uxorem particularem scribo epistolam.Ga naar voetnoot20 Deus Opt. Max. te magno ecclesiae, litterarum et familiae nostrae bono diu servet incolumem. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXVIII Octobris 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Nov. En in dorso: 28 Oct. 1641 W. de Groot. |
|