Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5181. 1641 mei 12. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Satisfecistis mihi plane et tu et D. VergoesiusGa naar voetnoot2 in urgenda editione scriptorum nostrorum.Ga naar voetnoot3 Spero satisfacient et Blavii, qui nunc ad me miserunt Annotata Iohannis ad finem, de Antichristo alio charactere, de Fide et operibus rursum alio et duabus columnis et novis numeris paginarum. Unde et quorsum haec, non satis intelligo. Excusat se Blavius satis frigide. Errata eorum omnium nunc ad te mitto. Restat Decalogus et Appendix. D. Vossio antehac scripseram,Ga naar voetnoot4 ne illa de Iure belli ac pacisGa naar voetnoot5 traderet nisi his ex mea sententia bene confectis. Sciebam autem eum librum neque in tua neque in D. Vergoesii fuisse potestate. Legatus AngliaeGa naar voetnoot6 PortugallicumGa naar voetnoot7 vidit. Ego non vidi, quia mandata exspecto, quae puto venient, ubi is qui in Dania estGa naar voetnoot8 Suediam pervenerit. Res istae in periculo sunt intra primos annos. Si durare aliquantillum possunt,Ga naar voetnoot9 federibus firmabuntur. Video ita hic ab Anglia iudicari Angliae regem reperturum, per quas vias salus sit et proregi Hiberniae et archiepiscopo.Ga naar voetnoot10 Conficiet spero utrumque. Sed facilius illud de prorege, quia is in nobilitate cognatos habet. Spero fore, ut Sedanense negotium componatur. Digna res est, in qua laboret princeps | |
Arausionensis tum ob amicos principes,Ga naar voetnoot11 tum ne is metus regis vires distrahat. Non satis faustum est nuptiis omen, quod novus maritusGa naar voetnoot12 mālum fregit. Praeter ea, quae super libellum Nicolai de ByeGa naar voetnoot13 nuper tibi scripsi, etiam haec in mentem veniunt Christum Nicodemo et Iosepho Arimathensi nunquam suasisse, ut senatoriam dignitatem a se abdicarent, cui coniuncta erat cognitio criminum ad verbera usque semper, ad mortem in casibus, in quibus Romani id vellent permittere; neque Paulum suadere dominis, ut dominium in servos abiiciant, in quo dominio comprehendebatur potestas immensa, ut ex iure discimus. Neque Philemoni controversiam movit, quominus ius habeat Onesimum puniendi, sed ex rationibus specialibus poenam ei vult condonari.Ga naar voetnoot14 Quod si illa sententia, non faciendum alteri quod quis nolit sibi fieri, ad desideria quaevis extendamus, iam nec patri ulla in liberos animadversio competet neque marito salvum erit ius dimittendi adulteram. Non probat quod in illis libris de Iure belli ac pacis utar paganorum dictis; verum non ita ut utor aant. ut illa sequi satis esse christianis arbitrer, sed ut erubescant christiani, si minus praestant. De his et de iis, quae scripsi ante, velim cogitent, si qui sint pii et eruditi, quibus illeGa naar voetnoot15 scriptum illud meis cogitationibus oppositum ostenderit. Quae autem illorum futura sint iudicia et an epilogum aliquem a me operi meo hac occasione addendum censeant, avebo scire. Vale quam optime cum matre, uxore, liberis et amicis. Tibi obligatissimus frater
| |
12 Maii 1641.
Merentur et Vergoesius et MariusGa naar voetnoot16 exemplar habere nostri operis. Non dubito autem, si quis conferat libellos, quos ego mea manu correxeram cum nunc editis, quin plura sit reperturus menda quam ego festinare coactus ob negotia et temporis angustias annotavi. Cum vero tot admissa sint menda in iis, quae ad exemplar editum recusa sunt, quid boni posthac de correctoribus Blavianis sperare possim, non video. Deinde vero video ita dispositas paginas, ut nostra ad Decalogum et Appendix semper a corpore possint avelli, quod minime semper volui. Ex his cognosces me non immerito fuisse sollicitum. E re sit postremas additiones ad AppendicemGa naar voetnoot17 etiam ad Marium mitti, ne Blaviani, ut negligentes sunt, eas omittant. |
|