Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5162. 1641 april 29. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, De editione Annotatorum et AppendicisGa naar voetnoot2 scripsi proxime.Ga naar voetnoot3 Illud certo scias nos non posse maiorem operam in monendo et excitando Blavio ponere quam hactenus fecimus, ipsum vero | |
per se nullas moras nectere teque brevi ista cura, ut speramus, levatum iri. Interea silentio transmittere non possum errare te, quod nos tua praescripta non putes exacte sequi, nam Appendix non est tradita, nisi cum characteres libellorum trium prius ἀνωνύμωνGa naar voetnoot4 magna ex parte essent dispositi, etsi nondum esset absoluta impressio. Neque eam nos tradidimus, sed amicus ille Vergoesii,Ga naar voetnoot5 qui satis magnam fidem et cautelam adhibuit, ne quid malevolis suboleret. Tum vero de libro Belli et pacisGa naar voetnoot6 miror quod scribis. Neque enim is in mea potestate fuit, sed VossiiGa naar voetnoot7 et habebat eum in manibus Blavius, antequam nos Amstelodamum veniremus; nec quicquam ista editio alteri obstitit, cum eo tempore, quo nos illic essemus, nondum absolvisset editionem breviarii Blavius. Itaque nos rogavimus, ne aliud quippiam inceptaret, sed tuis potius vacaret operibus, quod et praestitit. Legatum Portugalliae in AngliaGa naar voetnoot8 ut regis legatum exceptum esse iamdudum intellexeram, antequam tuae mihi traderentur, quare id vos nescisse miror. Nunc etiam audio in Dania appulisse alium legatum, qui et ipse eodem modo receptus sit; appellatur autem Franciscus de Fousa [sic] Coutinus.Ga naar voetnoot9 Qui hic estGa naar voetnoot10 magnifice de regno suo loquitur et iam inter eum et Foederatos convenit de instauranda classe navium 40, quibus addent et alias Indiarum Societates. Iuniorem principemGa naar voetnoot11 heri in Anglia appulisse omnes ventorum gnari iudicant. Nunc quotidie inde aliquid ad nos perferetur. In Bouillonnaeo et Suessionensi magnam spem posuere Hispanienses, dum illa de LotharingoGa naar voetnoot12 decollat [sic]; sed parum spei est ex ista parte. Trompius archithalassusGa naar voetnoot13 hic et apud principem et apud populum male audit, quod cum ventorum vi mālum perdidisset, ipse in aulam redire quam in aliam navem migrare maluerit. Ita sunt hominum ingenia, qui semper in laborantem partem solent incumbere ex natura vulgi, ut eam optimus historiographorum describit.Ga naar voetnoot14 Vale et nos ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptim. Hagae, XXIX Aprilis 1641. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Maii. En in dorso: 29 April 1641 W. de Groot. |
|