Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5457. 1641 november 9. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Valde cupio intelligere felicem TorstensoniiGa naar voetnoot2 adventum in castra, deinde quid sit quod agitur Goslariae;Ga naar voetnoot3 est enim ea res hic in suspicione. Et video verum esse quod coniectat ill. Dom. vestra Hassos ad MilandriGa naar voetnoot4 consilia redire, id est sine periculo hospitia sibi quaerere lucrosa. Multum desideramus omnes intelligere quid parlamentum Angliae, quod nunc iterum coiit, decreturum sit super negotio Palatino. Cruciat me nova coniuratio Scotorum contra marchionem HamiltonumGa naar voetnoot5 et alios, suspiciones ibi in ipsum regem non obscurae; quae omnia ne rursus in vim erumpant et ex Scotia contagium in Angliam transeat, anxie metuo. StellaGa naar voetnoot6 Basileae manet. Agere eum multa cum Bavaricis constat. Quae ea sint, non aliter quam per coniecturas ex priorum temporum rebus ductasGa naar voetnoot7 assequi possumus. Illud ego pro certo habeo, quamdiu Anglia nullo cum Gallia federe illigatur, nihil Galliam facturam, quod e re sit domus Palatinae. Dux CarolusGa naar voetnoot8 suum militem cum caesariano misit ad detrahendum a Dieusae obsidio | |
Granseium.Ga naar voetnoot9 Et quadraginta Lotharingici Gallos nobiles XX e Brisaco egressos captivos fecere. Cum adhuc incerta essent ducis Caroli consilia fine Septembris, frater eius Nicolaus Franciscus,Ga naar voetnoot10 qui apud imperatorem est, protestationem ediderat pro se domoque sua contra ea, quae Carolus cum rege Galliae egerat. In literis ad iter pro BatavisGa naar voetnoot11 nulla erit mora, si eo contenti sunt Batavi, quo olim contenti fuere. Quid vero Batavorum in Angliam legatioGa naar voetnoot12 portatura sit, id ad res communes plurimum refert et eius, quicquid disci potent, discere avebo. Danorum cum iisdem Batavis controversias video magis suspensas esse quam finitas et e re magis Danorum quam Batavorum, qui, quamdiu cum Hispanis bellandum habent, multa ab aliis dura coguntur perpeti. Aira adhuc defenditur nec carent incommodis suis obsessores. Rex ad Sancti Germani est, Ruellae cardinalis; sub GuichioGa naar voetnoot13 exercitus partim circa Bononiam, partim in Picardia. Galli Demontium in Italia, in Lucemburgico vero castellum noviter Hispanis structum Riennam nomine ceperunt.Ga naar voetnoot14 Neque tamen id obstat, quominus e Lucemburgico miles Metensem agrum incurset gravi populatu. Et Gillo HasiusGa naar voetnoot15 sub specie obsidendae Hohentwilae alia occultare consilia creditur. Marchio BreszaeusGa naar voetnoot16 cum sua classe, quae in nullo usu apud Portugallos fuit, Rupellam rediit. Neque Batavos hyems multum ibi agere permittet. Eadem hyems impedit, quominus turbetur Hispano possessio Catalanici maris, per quod tum ex Catalania, tum ex Ruscinonensi tractu aegrotos et saucios in Valentiae provinciam deportant Hispani et recentes alios sufficiunt suo arbitratu. In his malis non omittit Barcinonensis civitas magnas facere impensas ad excipiendum marescallum BreszaeumGa naar voetnoot17 regio nomine illuc venturum. Papa non modo Castri urbem obsidet, sed et edictum edidit,Ga naar voetnoot18 quo excommunicatione maiore ferit omnes, qui ope aut consilio aderunt Parmensi addito rebellionis crimine in eos, qui subditi aut vasalli sunt Romanae Sedis. Milites Parmensis a militia revocat et sacramento solvit. Rex hic ad pacem ibi constituendam laborat, ut et Italiae principes, proniores in Parmensem odio Barbarinorum, qui principatum Castri domui suae appetunt ideoque Parmensem cogere volunt ad impossibilia, id est ad solvendum praesenti pecunia ingens quod habet aes alienum. Dux EthruscusGa naar voetnoot19 ita in hoc bello se medium gerit, ut tamen per terras suas iter permiserit Parmensis, non et papae militi. De Portugalliae rebus in neutram partem quicquam constituturus est papa, cuius auctoritas non apud Hispanos minus quam apud Gallos arctis limitibus constringitur. Dux Bulionius, si pecuniam magis quam gloriam et posterûm securitatem respicit, poterit se liberare aere alieno et annuos suos reditus facere maiores. Caeterum hucusque nihil eius rei actum est. | |
Milites quidam ex Anglia huc venere ad faciendam cohortem novam et supplendam veterem. HatzfeldiusGa naar voetnoot20 cum Saxonicis ire contra Erfurtum creditur. Nescio an verum sit quod dicit ChoisiacusGa naar voetnoot21 regis exercitum apud Sastadium esse quater mille equitum, peditum bis mille. Imperator in suo Viennam itinere praeter Bavarum etiam archiducissam ClaudiamGa naar voetnoot22 vidit, credo ad conficiendum si quid in Rhaetia restat libertatis. Deum rogo, uti res has turbidas aequa pace componat ac ill. Dom. vestrae semper sit propitius. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 9 Novembris MDCXLI.
Sunt duci Carolo bis mille equites, pedites mille. ErlachiusGa naar voetnoot23 mille habens pedites, equites sexcentos castellum fecit in ripa Rheni loco, cui nomen Suaderlaco. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 6/16 Novemb. 1641. |
|