Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5283. 1641 juli 20. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Praelium nostris felix fuisse ad WolfenbuttelamGa naar voetnoot2 video omnes literas consentire. Restat discamus, quae praelii eius consequentia fuerint. Galli StellamGa naar voetnoot3 Ratisbonam misere. Putant imperatorem non alienum esse a pace aut induciis, quia pecunias nec Hispanus habet nec dare vult Bavarus nec abest a Turca metus, cui avertendo quidam ab imperatore missus est Constantinopolim. Dux LongavillanusGa naar voetnoot4 omissa cogitatione de itinere in Germaniam - nam et cohortes eo | |
destinatae missae sunt alio - privatim rem fecit accepta a rege successione in bona comitis Suessionensis; quae liberalitas ipsi solatio erit adversus negatam ei corporis huc travectionem. Lugetur mortuus a propinquis, non a rege, regina eorumve comitatu. Non tamen cum ipso partes interiere, quorum se caput facere dicitur dux Lotharingus; adiunxisse autem se Vindocinensis cum filiis et Valetta.Ga naar voetnoot5 Capto Doncheriaco nunc Mousono imminere dicuntur. Illud vero maxime miror vulgare eos certos se esse ab imperatore et Hispano bonam pacem obtineri posse, quasi ea res ipsorum sit arbitrii. Marescalli Castilionaei filioGa naar voetnoot6 rex cohortem dedit Pedemontanam. Ipse imperium in exercitum, qui brevi futurus speratur ad XVIII millia, habebit, sed pariter cum Bressaeo.Ga naar voetnoot7 Principes illi ad XX habent millia. Et vili nunc vivitur Sedani. Expilarunt enim eius loci milites Cassinam et Montem Dei,Ga naar voetnoot8 muniunt Chemeriacum, cursitant late. Ad Airam longius quam putabatur obsidio trahitur bona tamen cum spe, captis quae extra fossam sunt. Ex Catalania vero laeta audimus terra caesos multos Hispanorum, mari mersas naves quinque longas, ustas totidem. Sed et auxilia pedestria venisse dicuntur Taragonam, ita ut iam defendatur a VII millibus peditum, equitibus bonis mille et quingentis. Et classis FernandiniGa naar voetnoot9 aucta est ad XL naves longas, minores alias. Exspectat vero alias naves a Gadibus XVIII, a Carthagine XXII, quae eo a Neapoli venere. In Gingibachium conatus non successit Erlachio,Ga naar voetnoot10 opponit se ei Gillo Hasius.Ga naar voetnoot11 Circa Bernam rustici ad opus redeunt. Badae Helvetiorum conventumGa naar voetnoot12 in studia distrahunt praesentes legati, hinc Galliae, inde Hispani et imperatoris.Ga naar voetnoot13 Significavit et mihi princeps electorGa naar voetnoot14 propensa in se parlamenti Anglicani studia. Sed quamdiu Angli, Scoti, Hyberni dissidiis colliduntur ac praeterea ipsi inter se Angli, nihil de copiis ipsi dandis definiri poterit nec, quamdiu id non fit, ad aequa impelli Bavarus. FertimbautiusGa naar voetnoot15 autem, ut audio, strenue in id laborat, ut parlamento tollat conceptum de Gallia metum. Elector autem nuptiisGa naar voetnoot16 nullam, quantum intelligere potui, attulit moram, nisi quod oravit, ut si fedus cum Batavis fieret, sui in eo haberetur ratio. MolinaGa naar voetnoot17 apud Rhaetos militem pro Hispano scribit; pro Gallia miles exire non sinitur. Non tantum in Danica ista controversia, verum etiam cum iis, quas cum Anglis de commerciis multas habuere Batavi, utuntur pactis cum domo Burgundica olim factis habetque id aequi speciem, non tantum quia bonam partem possident eorum, quae principes Burgundi tenuere, verum et ob id, quod in pactis non principum tantum, sed et populorum fit mentio. | |
SchmalchiumGa naar voetnoot18 in Poloniam ivisse etiam mihi dicunt qui hic sunt Suedi. Marescallum HorniumGa naar voetnoot19 doleo retro ductum in Bavariam. Sed medebitur ei rei fedus Suedorum cum Gallis,Ga naar voetnoot20 quod prope consummatum est. Dum mari pugnatur commeatus quidam Taragonam advenere. Rumor est, sed incertus, de adventu classis Americanae Hispalim. Deteguntur quotidie consilia cum comite Suessionensi communicata per Normanniam, Aquitaniam, Languedociam. Ill. Dom. vestram eiusque familiam Deus sospitet et nobilissimo filioGa naar voetnoot21 felicem det itum ac reditum. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 20 Iulii 1641. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 17/27 Iulii. |
|