Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5285. 1641 juli 20. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Diu fuit, quod exspectavi literas a Sublimitate tua aut eius iussu scriptas, quae me mandatis instruerent super iis, in quibus haesitabam, solitus semper praescripta diligenter sequi. Id cum mihiGa naar voetnoot2 defuerit, feci quod iudicare potui esse optimum.Ga naar voetnoot3 Post illud, de quo scripseram,Ga naar voetnoot4 nihil novae mihi controversiae cum Gallis fuit, et quidam e senatu regio honorifice me salutatum venere.Ga naar voetnoot5 Ex legatione lucri nihil accepi. Patrimonium vero vetusGa naar voetnoot6 diminui, maxime ex quo in immensum crevere rerumGa naar voetnoot7 pretia, quod non ignorant qui hic vixere Suedi. Et nunc in longum, ut hic moris est, conduxi domum splendidioremGa naar voetnoot8 ornavique supellectile non mihi, sed legationi conveniente. Lucrum vero, quod speraveram, maximum fuitGa naar voetnoot9 pax orbis christiani, ad quamGa naar voetnoot10 si quid potuissem contribuere, id summae duxissem felicitati. Si tamen utilitas Suedica non ferat meGa naar voetnoot11 legatum haberi, rogo, ut sciam, quando velit regina et excellentissimi rectores me hanc sarcinam deponere,Ga naar voetnoot12 ut mihi dispiciamGa naar voetnoot13 locum pacatum, valetudini meae et optime de me meritae coniugis congruentem, ubi privatus remotusque a bellicis negotiis in piis meditationibus consenescam grato semper animo recolens honorem mihi habitum, hoc interim dolens impensas in hanc legationem factas non eum, quem speraveram, fructum consecutas. Deus [etc.]
Lutetiae, X/XX Iulii MDCXLI. | |
Bovenaan de minuut schreef Grotius: Magno cancellario. Bovenaan de brief in de copie te Leipzig staat: Argumentum. Queritur sumtuosam legationem. Dimissionem ex legatione vel subolet vel optat. Coniugem laudat. |
|