Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5286. 1641 juli 20. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Corpus comitis Suessionensis huc ferri rex vetuit. Bona dedit Longovillano duci,Ga naar voetnoot2 qui Germanicum iter ex animo abiecit. Lugetur a propinquis, non a rege aut eius comitatu. MaterGa naar voetnoot3 in incredibili moerore est et pertaesa consolantium monasterio se cuidam inclusit. Afflictae hac morte partes istae, non tamen intermortuae sunt, nam et Vindocinensis eiusque liberi et ValettaGa naar voetnoot4 subscripsisse dicuntur federi; dux vero Lotharingus etiam caput eius se facere multum ditatus ex tributis agrorum circa Treveros et Theodonisvillam. Inter alia, quae federati isti in vulgus edidere, etiam hoc est certos se pacem cum imperatore et Hispano bonis legibus posse fieri. Marescallo CastilionaeoGa naar voetnoot5 rex ob infelix proelium iratus non est, quin et pecuniam ei misit ad reparandum, quod fecerat, damnum et filium eiusGa naar voetnoot6 in maiorem militiae gradum promovit. Airae obsidio trahitur longius quam putatum fuerat. Sedanenses autem illi principes capto per vim Doncheriaco obsidionem videntur minari Mousono. StellaGa naar voetnoot7 a rege Ratisbonam mittitur. Est autem hic opinio non alienum esse a pace imperatorem, quod neque Hispanus ei pecunias ut ante suppeditare possit neque velit Bavarus; accedere et a Turca metum. Ad Taragonam et terra et mari insignes obtigisse victorias Gallis audimus; in navali proelio naves longas Hispanorum quinque mersas, incensas totidem. Illud magno cum dolore intelligo reductum in Bavariam marescallum Hornium.Ga naar voetnoot8 ErlachioGa naar voetnoot9 in Gengenbachium conatus non successit. Opponit se ei Gillo Hasius.Ga naar voetnoot10 Civitates pleraeque in Gallia iussu regis militem scribunt. Haec civitas decem ferme millia dabit numeratis iam in id quadringentis millibus pecuniae francorum. Bona ducis Bulionii rex daturus videtur fratri eius vicecomiti Turenae,Ga naar voetnoot11 qui in Italia regi strenue militat. Apud Bernam rustica seditio conquievit. Badae conventusGa naar voetnoot12 est Helvetiorum, qui in factiones distrahitur, hinc a Gallico legato,Ga naar voetnoot13 inde ab Austriacis. Deus [etc.]
Lutetiae, X/XX Iulii MDCXLI. | |
Habent principes Sedanenses in armis XX millia. Rex brevi sperat eo loco se habiturum XVIII millia, in quibus erunt cohortes, quae cum Longovillano ire debuerant in Germaniam. Imperabunt eis pari iure Castilionaeus et Breszaeus.Ga naar voetnoot14 Sedani nunc vilis annona est. Expilavere milites illi CalcinamGa naar voetnoot15 et montem Chemeriacum muniunt. Dum Galli et Hispani mari pugnant, in Tarragonem commeatus penetravere. Patescunt quotidie consilia per Normanniam, Aquitaniam, Languedociam mixta cum Suessionensi comite. Fama hic est, sed incerta, de adventu classis Americanae Hispalim. Fertimbautius,Ga naar voetnoot16 Galliae legatus in Anglia, omnem dat operam, ut parlamentariis suspiciones de Gallia velut ipsorum consiliis adversante tollat. MariniGa naar voetnoot17 me miseret. Propius edoceor pecuniam a rege missam fuisse non pro Castilionaeo, sed pro exercitu; deinde in eo proelio, quod pugnatum est ad Sedanum, Gallos non minus cito fugisse quam Germanos. Videtur res iterum ad proelium spectare illis in locis. Principum adhuc maiores sunt copiae. Si quid cardinali humanitus eveniat, pacem subito habebimus intus et extra. Intra Tarragonam sunt pedites plus septem millibus, equites egregii mille quingenti. FernandinusGa naar voetnoot18 validior fit indies. Habet naves longas XL, exspectat naves alias XVIII a Gadibus, XXII a Carthagine Hispaniae; L venere Neapoli. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Argumentum. Ira regis mortuo Suessionensi non placatur. Alii tamen foederatis accedunt et sub specie pacis conficiendae populi auram captant. Consilia per varias provincias communicant. Praemia Castilionaeo fugato adhuc a rege tributa. Imperator a pace non alienus. Cur? Gallorum terra marique victoria in Catalaunia. Parisiorum urbs decem millia militum conscribit. Singulae urbes proportione habita sequuntur. Bulionii bona Turennae data. In cardinali pacis moram sitam existimat. |
|