Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5475. 1641 november 23. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, De effigie recte feceris, si cures auferri.Ga naar voetnoot2 Est enim hoc et εὐδιάβλητον et isti loco minime conveniens. Exspectabo exempla de Iure belli et pacis,Ga naar voetnoot3 sed ea via, quae minimo constat. Americana diatribaGa naar voetnoot4 iam describitur. Si in Batavis fuisset Latius,Ga naar voetnoot5 voluissem ei ostendi suppresso meo nomine. Nunc si quis est alius, qui antiquissimos de America libros bene legerit, eius iudicium cognoscere per te avebo, priusquam de editione certi aliquid statuam. | |
Ἀνθολογία nostraGa naar voetnoot6 tempore opus habet, ut describatur. Exspectabo interim editionem LucaniGa naar voetnoot7 et poematum,Ga naar voetnoot8 in quibus velim omitti Graeca epigrammata in imaginem meam ob causas non leves. Credo nostra ad CassandrumGa naar voetnoot9 probari paucis, quia pauci sunt tum Scripturarum, tum antiquitatis periti, prope omnes suis partibus mancipati. Tales ego iudices defugio neque facio hili nec quid dicant scire cupio. Ego pontificiis nihil largior nisi quod est in consensu veterum. Animas illico ire ad caelum et quidem fidelium omnes quo loco Scripturae probabunt. Certe veterum id nemo in Scriptura videre potuit. Animas autem in itinere a terra ad caelum purgari SpanhemiiGa naar voetnoot10 et multorum hic reformatorum est sententia. Illa Melanchthonis, Heduini, BuceriGa naar voetnoot11 pridem legi et causa fui, cur in Germania recuderentur. Quod de filio scripsi et Blondio,Ga naar voetnoot12 non scripsi quod talia probarem, sed quod facile tale quid aut peius posset accidere. Aira obsidio liberata est. Faverunt Gallis amnes, caelum, mors cardinalis HispaniGa naar voetnoot13 et obsessi militis virtus. Libellum meum ad Cassandrum ideo vulgare nolui, quod, priusquam id facerem, vellem eruditissimorum utriusque partis iudicia explorare. Quae cum satis bene procedant, distribuo inter amicos exempla meis impensis cusa. Tibi obligatissimus frater
| |
23 Novembris 1641.
Descripta est celerius quam putaram dissertatio de Americanarum gentium origine. Quare eam mitto tibique committo. Nolo Blavius posthac quod significare vult ad alium quam ad te scribat nec libros alii mittat quam tibi. Vectura librorum et epistolarum ultra XX florenos mihi constabit. Non queror, sed caveo. Nolo ad MerceriumGa naar voetnoot14 quicquam ad me pertinens mittat. Non fecit Blavius quod erat iussus, ut ad TreseliumGa naar voetnoot15 mitteret. Sed suas impensas in me derivavit. Nam suos libros adiunxerat. |
|