Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5474. 1641 november 23. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Ad D. GothofredumGa naar voetnoot2 literae bene curatae sunt semperque mihi summae erit curae quicquid ill. Dom. vestrae gratum esse intellexero. Non dubito, quin et ipse et amici alii laboraturi sint in colligendis virorum doctorum epistolis. TorstensoniumGa naar voetnoot3 podagra retinere videtur. Tum vero et Gottingae metuo et Erfurto, quorum si fit damnum, magna nostris Germaniae pars intercluditur. Nec placet mihi exercitus Suedicus tam diu sine duce et pecuniae tenues. Praeterea Goslariensia colloquia,Ga naar voetnoot4 quanquam nihil ibi actum hactenus intelligo, non sinunt me esse securum. Si Lunaeburgici nutant, difficile erit retinere Hassicam;Ga naar voetnoot5 cui nonnihil diffidere se ostendunt Galli, eo quod debitam a Septembri pecuniam adhuc retinent. Hohentwilum obsideri intelligimus ab octo millibus, ire eodem Mercium,Ga naar voetnoot6 exspectari et Croatas et fossores a Tiroli. Ego tamen si fides sit in defensoribus, quid metuendum magnopere sit, non video. Si tamen res aliter cadit, etiam alia ad utramque Rheni ripam in periculo erunt, Lotharingo copias suas habente in agris Palatinis et Nassaviis, Helvetiis vero pontificiis plus solito vela vertentibus ad Hispaniae auras, quae dando privatim, promittendo in publicum quaerit eos et a Galliae et a protestantium Helvetiorum amicitia abducere. Dux Lotharingus semper nova pacta cum Gallis tentat aitque se ideo et militem et machinas remisisse Theodonisvillam, quod oppugnare nollet loca, quae Galliae armis tenentur, quasi imperatori militare possit sine Galliae noxa. Cardinalis HispaniGa naar voetnoot7 mors multum perturbat res Belgicas. Successores ei rumoribus destinantur princeps Thomas, princeps Casimirus, maxime vero archidux Leopoldus.Ga naar voetnoot8 Interim septemviri res gubernant, in quibus sunt archiepiscopus Machliniae, Melos, Rosa, Cantelmus, Fontanus.Ga naar voetnoot9 Saepe tales interpraefecturae Hispani rebus nocuere et nunc nocent. Miles agro gravis est, oppida implentur praesidiis. Tum eae res, tum diffugia ob defectum stipendii et commeatus arctos, morbi praeterea atterunt exercitum qui ad Airam est, opera vero labefecit amnium exundatio, quae cuncta spem fecere regi ad urbem pervadendi; parantur itineri pedes, vicina nobilitas et equites imposituri equis bonam vim commeatuum, unde se et alios alant. Speratur bonus successus. At Perpiniano et Salsae commeatus intulere Hispani per Rosarum portum imminentque et Leridae et Bellaqueriae.Ga naar voetnoot10 GranseiusGa naar voetnoot11 ad Metim aliquid habet militis nec multum ad Laufenburgum Erlachius.Ga naar voetnoot12 Quae hic de Anglia, Scotia, Hibernia nuntiantur, eiusmodi sunt, ut nihil magni nos spera- | |
re sinant pro domo Palatina, quanquam non ignaros saepe bella externa remedio fuisse adversus discordias civiles. ParmensisGa naar voetnoot13 amisso ducatu Castri caetera tuetur ut potest. Non concessere ei Helvetiorum pontificii militem illis in locis scribere. Baro Iohannes Oxenstierna ante ver, puto, non transibit mare. Rex quoque, sicut inducias forte non sit recusaturus, ita paci iniiciet quas poterit moras sive de Treviris sive de diplomate pro BatavisGa naar voetnoot14 disputando atque interim qui apud Batavos res Gallicas agunt,Ga naar voetnoot15 tentabunt principis,Ga naar voetnoot16 procerum, plebis animos. Ego, qui eo semper fui animo, ut pacem potius quam bellum optarem, Deum oro, ut rerum potentibus inspiret placida cogitata, per quae plebs innocens tandem tot malis liberetur. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 13/23 Novembris MDCXLI.
Inter Venetos et Turcas iterum hostilia coepere in Dalmatia Turcis caesis ducentis, qui agrum Veneti iuris populabantur. Dux Parmensis cum nec apud Venetos militem reperire potuerit, dicitur facturus quae iubet papa. In Casale rursus illati commeatus. At cardinalis Sabaudus recepit S. Stephanum, Pagiettum, Pernam.Ga naar voetnoot17 Nunc hibernaturi eunt Galli apud Chivasium, Hispanici apud Alexandriam. Comitatenses Burgundi cepere oppidulum Savagiam et arcem Rupisfortis.Ga naar voetnoot18 Ducis Guisii bona et ecclesiastici reditus, quos maximos habuit, distribuuntur in homines in aula gratiosos. Rex vestem sumit lugubrem ob cardinalis Hispani mortem. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 20/30 Novemb. 1641. |
|