Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5447. 1641 november 1. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, TorstensoniiGa naar voetnoot2 adventus simulque pecunia pro exercitu parata non medebitur quidem acceptis iam vulneribus, sed impediet, ne nova accipiantur. Quod si una cum Torstensonio etiam baro OxensterniusGa naar voetnoot3 mare transiit, sperare possumus brevi inchoatum iri de pace negotium, cui faveat auctor pacis Deus. Secessum in rus spero magni D. cancellariiGa naar voetnoot4 valetudini conducibilem fore. | |
De Gorlitzio eo tolerabilius est damnum,Ga naar voetnoot5 quod praevisum pridem est. Austriacam in Germania potentiam gliscere per principum discordias video neque modum imponi posse arbitror, nisi illarum discordiarum causae tollantur. Contra magis magisque hebescet regis Britanniae auctoritas, si Angliae ordines et inter se et cum Scotis concordes manent. Electoris PalatiniGa naar voetnoot6 magnifica postulata spernentur, nisi appareat in parato esse vires, quae verbis pondus addant. Principi RubertoGa naar voetnoot7 libertatem ex animo gratulor, sed vereor, ne isto beneficio obtentus quaeratur trahendi diu negotii principalis. Anglorum de America infestanda non est contemnenda cogitatio, dum ne id ipsum, ut recte monet ill. Dom. vestra,Ga naar voetnoot8 effugium sit ad declinandam expeditionem terrestrem, quae nisi suscipiatur, nullum fedus cum Suedia Galliave sperandum est. Multum enim incerti habet illa rudentibus apta fortuna.Ga naar voetnoot9 Cum quibus mandatis ituri sint Batavorum in Angliam legati,Ga naar voetnoot10 scire erit operae pretium. D. IoachimiiGa naar voetnoot11 aetati bene conveniet quies. StenflitiiGa naar voetnoot12 quotidianus ad dignitates processus inter maxime miranda est nostrae aetatis exempla. In Catalaniam quae mittat supplementa rex parat equites octingentos, pedites octies mille. Sed antequam contrahantur, antequam mittantur istae copiae, tempore opus est. Interim Hispaniae rex in mari classem habet, quae militem et alia necessaria subvehat Salzae, Perpiniano, Tarragonae. Portugalli et Andalusii pugnant inter se. Sed Gallica, quae ad istam oram fuit, classis revocatur, ut se adiungat iis navibus, quae sub FerbinoGa naar voetnoot13 ad sustentandas in Catalania res Gallicas parantur, non tamen ante ver iturae. De RavelioGa naar voetnoot14 in Italia capiendo bona spes est. Ad Ioinvillam exercitum habet Granseius.Ga naar voetnoot15 Sed Hohentwilam circumsident cum sex millibus Gillo Hasius SparriusqueGa naar voetnoot16 et Silvestres urbes captant insidiis. Contrahit ad Laufenburgum aliquid militis Erlachius,Ga naar voetnoot17 ut si potest subveniat Hohentwilae, sin minus, caveat ne malum serpat latius. Constantiam urbem Austriaci diligenter muniunt. Vellent id impedire Tigurini et putant id iuris sibi esse ex federibus. Sed magnanimi propositi socios non reperiunt inter Helvetios, etiam protestantes. Rex Cantiliaci est, Ruellae cardinalis, exercitus sub GuichioGa naar voetnoot18 circa Bononiam arcana quaedam consilia coquens contra S. Audomari oppidum, quae successu caruere. Aira adhuc defenditur et, si famem hostes opperiri volunt, ex ea ante anni huius exitum deditio non fiet. Interim non est dubium, quin multa incommoda eventura sint et obsessoribus. De BaeticaeGa naar voetnoot19 defectione nihil est. Castri urbs a papa adhuc obsidetur. Italiae principes laborant, ut pax ibi fiat. Dux CarolusGa naar voetnoot20 non ambigue iam caesarianus est. | |
Literas ad D. GothofredumGa naar voetnoot21 bene curavi, pari in cura habiturus quaecunque ill. Dom. vestra mihi mandaverit, cui Deum precor semper faventem. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, Calendis Novembribus MDCXLI.
In Pedemontano agro Galli praeter Ravelium etiam Demontium in Valle Sturi sperant se capturos.Ga naar voetnoot22 In comitatu Burgundiae cepere oppidulum Quingeium; obsident Dieusam. In id augentur ibi copiae. Sed et contra multum crescit caesarianus ad Hohentwilam exercitus ex Bavaria, Austria, Tiroli multamque habet vim machinarum, ita ut impar futurus sit Erlachius. Catalania universa legatos misit in aulam Hispaniae.Ga naar voetnoot23 Marescallus Estraeus,Ga naar voetnoot24 qui pro Gallia legatus Romae fuit, in militiam Parmensis se dedit ex odio in papam. Portugallica et sociorum classis nihil efficere potuit adversus classem Hispanicam ad Gades. Multum argenti ex Hispania in Angliam venit. Pars in mari mersa est.Ga naar voetnoot25 LeslaeumGa naar voetnoot26 dicitur rex Britanniae in Angliam ex Scotia adducere quasi egeat consilii eius. Scoticum parlamentum exemplo Anglicani reliquit inspectores, qui parlamenti decreta exsequantur. Rhaetis, qui in Mediolanensi ducatu militant, pars stipendiorum persoluta est. Cardinalis autem Hispani postquam Bruxellas venit, iterum tentata dicitur valetudo. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 9 Novemb. 1641. |
|