Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5129. 1641 april 6. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Quid hoc tempore factura sit Suedia, multum ipsius, multum et rei communis interest. Varii sunt sermones, varia iudicia. Ego cum rationum pondera in utramque partem non satis cognita habeam, ad preces me verto Deum venerans, ut consilia det optima et consiliis optimos successus. Quantum intelligere possum, parlamento Anglicano quam regi electorisGa naar voetnoot2 adventus fuit desideratior. Quare quid de isto negotio futurum sit, valde aveo noscere, tum quia nihil videre malim quam resurgere illam domum, tum quia id ipsum iudicationes nobis suggeret de Angliae Germaniaeque rebus. Rumor hic est Ratisbona Viennam ire imperatorem pertaesum longas moras, vices autem eius obiturum Leopoldum.Ga naar voetnoot3 Vetus est dictum: Iniuriarum remedium est oblivio.Ga naar voetnoot4 Sed illa, qualis Ratisbonae agitata est, oblivio nihil aliud est quam ναρκωτικόν τι causas morbi potissimas relinquens. Suspecti hic sunt nuntii qui a Bannerio ad imperatorem, ab imperatore ad Bannerium commearunt, quanquam non constat actum de alia re quam de prohibendis incendiis ac populationibus. Fore ut Constantiam aggrediantur Galli, suspicio est apud Helvetios. Id si eveniat, quid facere debeant, nesciunt. Dicunt enim Austriaci obligatos eos ad eius urbis tutelam. Credunt id pontificii; protestantes non aeque, qui iam super hac re et an Gallis concedenda militis con- | |
scriptio Aroae seorsim deliberantGa naar voetnoot5 communi gentis conventu, qui Badae fuit,Ga naar voetnoot6 ita dissoluto, ut egerit nihil. Iohannes Waertius Nanciaci est, Lindaviae marescallus Hornius.Ga naar voetnoot7 Hunc Suedia, illum Bavarus desiderat, sed Galli suo incumbunt pignori, donec cum Suedia novatum sit foedus.Ga naar voetnoot8 Inter Angliam vero et Batavos quale fedus esse possit, non video, cum nec hi adversus imperatorem nec illa adversus Hispanum arma capere cupiat. Nam ab iis, ut audio, et rex et parlamentum longe absunt. Forte id Angli volent, ne quam pacem aut fedus novum faciant Batavi nisi cum Angliae voluntate, quod Gallis minime sit placiturum. De Hyberniae praefecto melius quam de archiepiscopo sperariGa naar voetnoot9 etiam hic video. Imperator quomodo ad Batavos scripsit,Ga naar voetnoot10 scribit et ad Helvetios, quod nimirum hi, quanquam liberi, aliquo tamen modo ad corpus imperii Germanici pertineant. Quod an negari possit etiam de nonnullis partibus, quae sunt in Federe Batavorum, ipsis disputandum relinquo. Scriptum, quod tres Portugalliae ordines ad probandam humano generi causam suam attulere,Ga naar voetnoot11 minime vanum est. Episcopus ex Portugallia Romam missusGa naar voetnoot12 agit non ut legatus, sed ut salutator apostolicorum liminum. Interim omnibus modis in id laborat, ut rex novus agnoscatur, quod in aula cunctabunda et eventus speculari solita obtinere difficile est. Recrudescunt Romae dissidia inter papae propinquos et legatum GallicumGa naar voetnoot13 neque finis erit, donec alius eo hinc legatus veniat. Ex regno Neapolitano sex hominum millia et arma mittuntur in Hispaniam. Etiam Ethruscus, Parmensis, Mutinensis militem parant Hispano. Princeps autem Thomas Vercellas se contulit, ut cum cardinali TrivultioGa naar voetnoot14 de belli ratione conferat. De motu, qui dicebatur fuisse in parte regni Neapolitani, nihil certi audimus. Cremonae seditio fuit aliqua, sed brevis et sine ullo effectu. Turca videtur bellum minari Asaco atque ita Polonum ad se missumGa naar voetnoot15 dimisit, ut pacem mansuram negaverit, si aut ei negotio aut Transilvaniae, Moldaviae, Walachiae Poloni se immisceant. Exspectatur autem Constantinopoli et a Persa legatus et ab imperatore Germano.Ga naar voetnoot16 Die mensis huius secundo in templo Sancti Germani post vespertinas preces rex et dux LotharingusGa naar voetnoot17 solemniter iurarunt observaturos se fedus, quod inter eos factum est XXIX | |
Martii. In eo federe de iis, quae ante scripseram,Ga naar voetnoot18 mansere quaedam, quaedam immutata sunt. Nam Lamotta duci redditur, rex vero ab eo emit Stenaium, Clermontium, Iamaisium datque pro eis reditus annuos. Larem dux Barri quam Nanciaci habere mavult. Regina GalliaeGa naar voetnoot19 videtur volente rege filio itura in Italiam et ibi habitura unde vivat, non in Ethruria - neque enim id expetit Ethruscus -, sed in aliqua urbe ditionis papae. Contra VendocinensemGa naar voetnoot20 citationes procedunt. Sedanum manet extra commercia Galliae et rex iratus duci Bulionio, ad quem a Bruxella missus est qui auxilia ei offerat.Ga naar voetnoot21 Sed et praefecturam habens in Batavis et bona in Gallia, lupum tenet auribus.Ga naar voetnoot22 In Catalania Hispanorum sexcenti ad Caprae Montem caesi sunt. Deus ill. Dom. vestrae omnibusque ei caris semper favens adsit. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, 6 Aprilis MDCXLI.
Abiit iam princeps Condaeus ad gerendum bellum in Hispaniae finibus. Ibit Bressaei filiusGa naar voetnoot23 cum navibus et copiis in Portugalliam. Coit miles MillereiiGa naar voetnoot24 ad Abbatisvillam, CastilionaeiGa naar voetnoot25 ad Catalaunum. Dux Lotharingus sub se habebit octo millia impensis regiis. |
|