Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5355. 1641 september 7. Van G. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Excellentissime domine legate, Literae Excell.tiae v.ae, quibus me nuper dignata est,Ga naar voetnoot2 mihi adhuc aegro, adhuc privato magno solatio fuerunt nec aliunde vel ex Suecia vel ex toto terrarum orbe provenire potuit quod me profusius recrearet. Licet nunc comperiri, si, ut proxime scripsi,Ga naar voetnoot3 in principatu illo Excell.tiae v.ae civis sum, quanti quis faciat principis sui comprobationem. Sed vereor gaudium meum confiteri, ne adulari videar, nisi scientem omnia Ex.tiam v.am neque hoc latere potest se apud omnes summae admirationis et supremae dignationis esse. Si libet ratiocinari, quantus honor fuerit apud antiquos celeberrimis philosophis notum fuisse et quinam in hac nostra aetate viri sint vere docti, tanto eximior dignitas erit ab Ex.tia v.tra non ignorari, quanto rarius et perfectius ipsa eruditorum decus est. Quot sunt illi qui se vidisse Ex.am v.am glorientur? Qui manum eius in tabellis suis per iactantiam ostentent? Quot minima quidem eius in honorem trahant, dum an habiturum sit seculum aliquod simile, dubitent? Itaque mihi in hoc seculum natum esse gratulor et tunc in Gallia peregrinatum, cum Ex.tiam v.am videre contingeret. Literas vero Ex.tiae v.trae quod acceperim, aeternus mihi honor erit. Sed haec, quamvis vera, toties ab aliis reiterata et fastidita sunt. Unicum amplectar et cum venia Ex.tiae v.trae continuabo, quo me g(r)atum officium solvere sperem, rerum scilicet nostrarum relationem. Nam etiamsi nuntient alii, omittere vel praetermittere possunt quaedam, quorum Ex.tia v.tra non fuerit incuriosa. Nondum octiduum, quod legatus LusitaniaeGa naar voetnoot4 discessit ductus, sed propriis sumptibus praeter usitatum in alios morem, usque oppidum Arboga, ad MelerumGa naar voetnoot5 situm, unde terrestri itinere Goteburgum perget. Ibique Claudius BielkenstiernaGa naar voetnoot6 cum quatuor navibus aderit in Portugalliam transvecturus. Diebus superioribus Iohannes Crus et Severinus BååtGa naar voetnoot7 recepti sunt consiliarii Camerae - kameråds - in loca Caroli Mörneri,Ga naar voetnoot8 qui praefecturam in Finlandia sortitus est, et Benedicti | |
Skytte,Ga naar voetnoot9 quem quaerendis medicis adversus longum morbum exivisse regno ferunt. Israel ForteliusGa naar voetnoot10 factus nuper archivi secretarius cras uxorem ducit. Plerique regentium ruri sunt, cancellariusGa naar voetnoot11 infra paucos dies abibit. Alia differo cum obtestatione, ut velit Ex.tia v.a hisce et futuris boni consulere meque excusare ut qui a servitiis quibuscunque in Ex.tiam v.am temperare me nequeam. Postea ne dedignetur Excell.tia v.a semel indicare, si quadam in re ei inservire possim. Sum enim Excellentiae vestrae longe devotissimus et observantissimus
| |
Scriptum Holmiae, die 28 Augusti a. 1641. | |
In margine staat: Laurentius SkytteGa naar voetnoot12 in Lusitaniam mittitur ad tempus. Adres: A monsieur monsieur Hugues de Grot, ambassadeur ordinaire de sa Maiesté de Suède vers le roy de France, à présent, à Paris. 13 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Oct. En in dorso (tweemaal): 28 Aug. 1641 Rosenhan. |
|