Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5421. 1641 oktober 16. Aan G. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Nobilissime ac doctissime vir, Ex quo Suedici regni ministerio me dedi, nihil flagrantius optavi, quam ut gens illa ab omni saeculo Martiis laudibus inclyta etiam literarum gloriam sibi adscisceret, quod cum in aliis tum in tua praesertim Nob. bene succedere video. Sentio me voti mei hac in parte damnatum. Nihil autem malim quam non Suediae tantum in commune, sed et Suedis prodesse singulis, praesertim vero iis, quos honestorum amor propiore quadam necessitudine mecum iungit; quod cum in tantis locorum intervallis aliter fieri nequeat, exosculabor semper literas a talibus ad me adventantes, praesertim vero illas tuae Nobilitatis, quae, praeterquam quod eruditionem non vulgarem praeferunt, etiam ea me de rebus Suedicis edocent, quae scire aut utile aut certe dulce est omnibus iis, qui ad dignitates pervenerunt. Gratulor oroque is profectusGa naar voetnoot2 et ipsi et patriae sit prosper ac salutaris. Video res Portugallicas et Catalanicas nutare; regem Galliae habere, quod gaudeat de huius anni eventu vitato bello civili captisque oppidis aliquot ad finem Belgicum, in Italia et in Burgundiae comitatu et, ut iam Airam amittat, de qua fortuna belli nondum diiudicavit, nihil amiserit nisi partem eius, quod hic annus ei dedit. Nostris in Germania non eam esse quam vellem concordiam doleo dubitoque an non et haec et alia multa cogitatu quam dictu faciliora rectoribus regni Suedici, velle[m] autem debeant et eis καλὸν ἁσυχία.Ga naar voetnoot3 Sed de his Deus et illorum prudentia decernat; nobis obsequii gloria relicta est. Rogo autem, si quid possum gratum facere tuae Nob., de eo ut admonear. Sum enim Nob. tuae ad omnia officia paratissimus
| |
Lutetiae, 6/16 Octobris 1641. |
|